|
Jam, divini amor numinis, Patris omnipotentis prolisque beatissimae
sancta communicatio, omnipotens paraclete Spiritus, moerentium
clementissime consolator, jam cordis mei penetralibus potenti illabere
virtute, et tenebrosa quaeque laris neglecti latibula corusci luminis
fulgore pius habitator laetifica, tuique roris abundantia longo
ariditatis marcescentia squalore visitando fecunda. Saucia interioris
hominis arcana tui amoris jaculo, et tepentis medullas jecoris flammis
salutaribus penetrando succende, sanctique fervoris igne illustrando
intima mentis ac corporis universa depasce. Pota me torrente
voluptatis tuae, ut nil jam mundanorum degustare libeat venenatae
dulcedinis. Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non
sancta (Psal. XLII, 1): doce me facere voluntatem tuam, quia
Deus meus es tu (Psal. CXLII, 10). Credo ergo quia
quemcumque inhabitaveris, Patris ac pariter Filii domicilium condis.
Beatus qui te merebitur hospitem, quoniam per te Pater et Filius
apud eum facient mansionem (Joan. XIV, 23). Veni jam,
veni, benignissime dolentis animae consolator, in opportunitatibus et
tribulatione adjutor. Veni, mundator scelerum, curator vulnerum.
Veni, fortitudo fragilium, relevator labentium. Veni, humilium
doctor, superborum destructor. Veni, orphanorum pius pater,
viduarum dulcis judex. Veni, spes pauperum, refocillator
deficientium. Veni, navigantium sidus, naufragantium portus.
Veni, omnium viventium singulare decus, morientium unica salus.
Veni, sanctissime spirituum, veni, et miserere mei, apta me tibi,
et condescende propitius mihi: ut mea tuae magnitudini exiguitas,
roborique tuo mea imbecillitas secundum multitudinem tuarum complaceat
miserationum, per Jesum Christum Salvatorem meum, qui cum Patre in
tua unitate vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|