|
Summa Trinitas, virtus una, et indiscreta majestas, Deus noster,
Deus omnipotens, confiteor tibi ego ultimus servorum tuorum, et
exiguum membrum Ecclesiae tuae. Confiteor tibi, et honorifico te
debito sacrificio laudis, pro scire et posse quod mihi tantillo donare
dignatus es. Et quia exteriora mihi munera desunt, quae possim
offerre, ea quae in me sunt vota laudationis ex dono misericordiae
tuae, ecce libens atque ovans offero tibi de fide non ficta et
conscientia pura. Credo igitur te toto corde, Rex coeli et terrae
Domine, et ore te confiteor Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
in personis trinum, et in substantia unum, verum Deum omnipotentem,
unius simplicis, incorporeae, invisibilis et incircumscriptae
naturae, nihil in te majus aut inferius habentem, sed per omnem modum
sine deformitate perfectum, sine quantitate magnum, sine qualitate
bonum, sine tempore sempiternum, sine morte vitam, sine infirmitate
fortem, sine mendacio verum, sine loco ubique totum, sine situ ubique
praesentem, sine extensione omnia implentem, sine contractione ubique
occurrentem, sine motu omnia transcendentem, sine statu intra omnia
manentem, sine indigentia omnia creantem, sine labore omnia regentem,
sine tui initio omnibus initium dantem, sine tui mutatione omnia
mutabilia facientem; in magnitudine infinitum, in virtute
omnipotentem, in bonitate summum, in sapientia inaestimabilem, in
consiliis terribilem, in judiciis justum, in cogitationibus
secretissimum, in verbis veracem, in operibus sanctum, in
misericordiis copiosum; erga delinquentes patientissimum, erga
poenitentes piissimum; semper eumdem ipsum aeternum ac sempiternum,
immortalem atque incommutabilem: quem nec spatia dilatant, nec
brevitas locorum angustat, nec receptacula ulla coarctant, nec
voluntas variat, nec necessitudo corrumpit, nec moesta perturbant,
nec laeta demulcent: cui nec oblivio tollit, nec memoria reddit, nec
praeterita transeunt, nec futura succedunt: cui nec origo initium,
nec tempora incrementum, nec casus finem dabit: sed ante saecula et in
saeculis et per saecula in aeternum vivis, et est tibi perennis laus et
aeterna gloria, summa potestas ac singularis honor, perpetuum regnum
et sine fine imperium, per infinita et indefessa et immortalia saecula
saeculorum. Amen.
|
|