CAPUT XIII. De Incarnationis mysterio. In hoc mysterio valida nobis spes.

Hucusque, omnipotens Trinitas, Deus unus, cordis mei inspector et scrutator, confessus sum omnipotentiam majestatis tuae, et majestatem omnipotentiae tuae: nunc autem qualiter humano generi subvenire dignatus es in fine saeculorum, sicut corde credo ad justitiam, ita ore coram te confiteor ad salutem. Tu quidem, Deus Pater, solus nusquam legeris missus; de Filio autem tuo ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Cum dicit, misit, satis ostendit, quia in hunc mundum missus advenit, cum de beata Maria semper virgine natus, verus et perfectus homo in carne apparuit. Sed quid est, quod de illo ille Evangelistarum praecipuus ait, In mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 10). Illuc ergo missus est per humanitatem, ubi semper fuit et est per divinitatem. Quam videlicet missionem opus esse totius sanctae Trinitatis toto corde credo, et ore confiteor. Quomodo nos amasti, Pater sancte et bone, quantum nos dilexisti, pie Conditor, qui etiam proprio Filio non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti illum? Subditus ille tibi usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8), tollens scilicet chirographum peccatorum nostrorum, et affigens illud cruci (Coloss. II, 14), crucifixit peccatum, et occidit mortem. Unus ille inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6), potestatem habens ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18), pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor, quia victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium.

Merito mihi spes valida in illo est, quia sanabis omnes languores meos per eum qui sedet ad dexteram tuam, et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Languores quippe mei, Domine, magni sunt et multi, multi sunt et magni. Habet enim multa in me princeps mundi hujus, scio et fateor; sed rogo te, libera me per sedentem ad dexteram tuam Redemptorem nostrum, in quo nihil suum potuit invenire. Per ipsum me justifica, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Per ipsum caput nostrum, in quo nulla est macula, libera membrum ejus, licet exiguum et infirmum. Libera, quaeso, me a peccatis, vitiis, culpis et negligentiis meis. Reple me tuis sanctis virtutibus, et fac me bonis pollere moribus: fac me in sanctis operibus tuis propter nomen sanctum tuum perseverare usque in finem secundum voluntatem tuam.