|
Gratias itaque tibi ago labiis et corde et omni qua valeo virtute,
infinitae misericordiae Domine Deus noster, pro omnibus
miserationibus tuis, quibus mirabiliter nobis perditis subvenire
dignatus es per eumdem Filium tuum, Salvatorem et recuperatorem
nostrum, qui mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter
justificationem nostram (Rom. IV, 25): et nunc vivens sine
fine sedet ad dexteram tuam, et interpellat pro nobis (Id.
VIII, 34), et simul tecum miseretur, quia Deus est ex te
Patre, coaeternus tibi et consubstantialis per omnia, unde potest nos
in perpetuum salvare: sed secundum id quod homo est, ex qua parte
minor te est, data ei a te omnis potestas in coelo et in terra
(Matth. XXVIII, 18): ut in nomine Jesu omne genu
flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua
confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est tua (Philipp. II,
10, 11), Deus Pater omnipotens. Ipse quidem constitutus est a
te judex vivorum et mortuorum: tu vero non judicas quemquam, sed omne
judicium tuum dedisti Filio tuo (Joan. V, 22), in cujus
pectore reconditi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
(Coloss. II, 3). Ipse autem testis est et judex; judex et
testis (Jerem. XXIX, 23), quem nulla peccatrix conscientia
effugere poterit: omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr.
IV, 13). Ipse sane qui injuste judicatus est, judicabit orbem
terrae in aequitate, et populos in justitia (Psal. XCV, 13).
Benedico ergo nomen sanctum tuum, et glorifico ex toto corde meo,
omnipotens et misericors Domine, pro illa mirabili et inenarrabili
conjunctione divinitatis et humanitatis in unitate personae; ut non
alter Deus, alter homo esset, sed unus idemque Deus et homo, homo
et Deus. Sed licet mirabili dignatione Verbum caro factum sit,
neutra tamen ex duabus naturis in aliam mutata est substantiam.
Trinitatis mysterio quarta non est addita persona. Unita quippe est,
non confusa Verbi Dei hominisque substantia: ut in Deum quod ex
nobis susceptum fuerat perveniret, et illud quod nunquam non fuerat,
idem quod semper fuerat permaneret. O admirabile mysterium! o
inenarrabile commercium! o mira semperque miranda divinae
propitiationis benignitas! Servi digni non fuimus, et ecce filii Dei
facti sumus; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom.
VIII, 17). Unde hoc nobis, et quid nos ad haec?
Sed rogo te, clementissime Pater Deus, per hanc inaestimabilem
pietatem, bonitatem et charitatem tuam, ut dignos nos facias multis et
magnis promissionibus ejusdem Filii tui Domini nostri Jesu Christi.
Manda virtuti tuae, et confirma hoc quod operatus es in nobis
(Psal. LXVII, 29). Perfice quod coepisti, ut ad plenam
tuae pietatis gratiam mereamur pervenire. Fac nos per Spiritum
sanctum intelligere, et mereri, et debito semper honore venerari hoc
magnum pietatis mysterium, quod manifestatum est in carne,
justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est
Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim.
III, 16).
|
|