CAPUT XVII. Quanta Deo debeamus. Quod de ipso ei serviamus. Ex vi collatorum munerum petitio aliorum.

O quantum tibi sumus debitores, Domine Deus noster, tanto redempti pretio, tanto salvati dono, et tam glorioso adjuti beneficio! Quantum a nobis miseris timendus est et amandus, benedicendus et laudandus, honorandus et glorificandus, qui nos sic amasti, sic salvasti, sic sanctificasti, sic sublimasti! Tibi nempe debemus omne quod possumus, omne quod sapimus, omne quod vivimus. Et quis habet quidquam non tuum? Tu, Domine Deus noster, a quo bona cuncta procedunt, propter te et nomen sanctum tuum da nobis de bonis tuis, ut de donis ac datis tuis serviamus tibi, et in veritate placeamus, atque debitas quotidie laudes rependamus tibi pro tantis beneficiis misericordiae tuae: non enim aliunde possumus tibi servire neque placere, nisi de tuo munere. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a te Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi I, 17).

Domine Deus noster, Deus pie, Deus bone, Deus omnipotens, Deus ineffabilis et incircumscriptae naturae, institutor omnium rerum, et Domini nostri Jesu Christi Pater, qui eumdem dilectum Filium tuum Dominum nostrum dulcissimum misisti de sinu tuo ad publicum nostrum suscipere vitam nostram, ut nobis donaret suam, essetque perfectus Deus ex te Patre, et perfectus homo ex matre, totus Deus et totus homo, unus idemque Christus, aeternus et temporalis, immortalis et moriturus, creator et creatus, fortis et infirmus, victor et victus , nutritor et nutritus, pastor et ovis, temporaliter mortuus et tecum vivens in aeternum: suis dilectoribus vitae municipatum promittens dedit, et nobis dixit, Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XV, 16). Per ipsum summum sacerdotem et verum pontificem et bonum pastorem, qui se tibi obtulit in sacrificium, ponens animam suam pro grege suo, te rogo: per ipsum qui sedet ad dexteram tuam et interpellat pro nobis, Redemptorem et advocatum nostrum, pietati et bonitati tuae supplico, clementissime et amantissime et benignissime amator hominum Deus, ut des mihi cum eodem Filio tuo et sancto tuo Spiritu te in omnibus benedicere et glorificare, cum multa cordis contritione et lacrymarum fonte, cum multa reverentia et tremore: quia quorum una est substantia, unum est et datum. Sed quoniam corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15), excita, quaeso, torporem meum tuis stimulis, et fac me strenue perseverare in praeceptis et laudibus tuis die ac nocte. Tribue ut concaleat cor meum intra me, et in meditatione mea exardescat ignis (Psal. XXXVIII, 4). Et quia ipse tuus unice natus dixit, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et, Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. VI, 44; XIV, 6): obsecro et suppliciter rogo, trahe me tu semper ad ipsum, et ipse me tandem perducat ad te illuc, ubi ille est in dextera tua sedens; ubi sempiterna est vita et sempiterne beata; ubi est amor perfectus, et nullus timor; ubi est dies aeternus, et unus omnium spiritus; ubi est summa et certa securitas, et secura tranquillitas, et tranquilla jucunditas, et jucunda felicitas, et felix aeternitas, et aeterna beatitudo, et beata tui sine fine visio atque laudatio: ubi tu cum illo, et ille tecum in communione sancti Spiritus aeternaliter ac sempiternaliter vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.