CAPUT XIX. Domus Dei creata sapientia. Ejus ab increata distinctio. In ea quomodo non tempus. Ipsa quomodo coelum coeli. Dei aeternitas.

Haec est domus tua, Deus, non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe manet in aeternum. Statuisti eam in saeculum saeculi, praeceptum posuisti, et non praeteribit (Psal. CXLVIII, 6) Non tamen tibi Deo coaeterna, quia non sine initio; facta est enim. Prior quippe omnium creata est sapientia (Eccli. I, 4); non utique tu illa Sapientia Patri Deo plane coaeterna et aequalis, per quam creata sunt omnia, et in quo Principio factum est coelum et terra (Gen. I, 1): sed profecto sapientia quae creata est, spiritualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est; dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum distat inter lumen illuminans, et lumen quod illuminatur, tantum differt inter te summam sapientiam quae creas, et istam quae creata est; sicut inter justitiam justificantem, quae tu, Deus noster, es, et justitiam quae justificatione facta est. Nam et nos sumus dicti justitia Dei Patris in se Filio ejus Domino nostro (II Cor. V, 21), testante Apostolo. Ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia quae creata est (Eccli. I, 4), mens rationalis et intellectualis, castae civitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est, et libera est (Galat. IV, 26) et aeterna in coelis (quibus coelis, nisi qui te laudant coeli coelorum? quia hoc est et coelum coeli Domino [Psal. CXIII, 16]), etsi non invenimus tempus ante illam, quae creaturam temporis antecedit, quia prior omnium creata est; ante illam tamen es tu Deus aeternus, creator omnium, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu. Licet nec ante illam, nec in illa inveniamus tempus (est enim idonea faciem tuam semper videre, nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit ut nulla mutatione varietur): inest tamen ei ipsa mutabilitas, qua tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi cohaerens tibi tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. Denique tam casto amore cohaeret tibi Deo vero et vere aeterno, ut quamvis tibi non sit coaeterna, in nullius tamen temporis varietates et vicissitudines a te se resolvat et defluat, sed in tui solius verissima contemplatione requiescat. Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum praecipis, ostendis te, et sufficit ei. Unde non declinat a te, nec a se: sed semper in eodem statu manet, te indesinenter videndo, te indeficienter amando, verum lumen et castum amorem.

O beata ista sublimis creatura creaturarum maxima, beata inhaerendo semper beatitudini tuae! Felix haec et nimium felix te sempiterno inhabitatore atque illustratore suo. Nec invenio quid libentius appellandum existimem, coelum coeli Domino, quam domum tuam contemplantem delectationem tuam, sine defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam, stabilimentum pacis beatorum spirituum, in coelestibus super ista coelestia.

Unde intelligat anima cujus peregrinatio longinqua facta est, si jam sitit tibi, si jam factae sunt ei lacrymae suae panis (Psal. XLI, 4), si jam petit unam, et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae (Psal. XXVI, 4). (Et quae vita ejus nisi tu? et qui dies tui, nisi aeternitas tua, sicut anni tui qui non deficiunt? [Psal. CI, 28])? hinc ergo intelligat anima quae potest quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando domus tua, quae peregrinata non est, quamvis tibi non sit coaeterna, indesinenter tamen et indeficienter cohaerendo tibi, nullam temporum patitur varietatem: teque semper perseverantissima castitate hauriens, mutabilitatem suam nusquam et nunquam exserit, et te sibi praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod exspectet, nec in praeteritum trajiciens quod meminerit, per nullas vices variatur, et in nulla tempora extenditur.