CAPUT XX. Aspiratio ad domum Dei: et ut ipsa oret pro nobis.

O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriae Domini mei fabricatoris et possessoris tui. Tibi suspiret peregrinatio mea, nocte ac die tibi inhiet cor meum, tibi intendat mens mea, ad societatem beatitudinis tuae pervenire desideret anima mea. Dico ei qui fecit te, ut possideat me in te, quia ipse fecit et me. Imo tu dic, tu roga ut dignum me faciat participatione gloriae tuae. Sanctam enim societatem tuam, et mirabilem pulchritudinem tuam non per meritum requiro, sed per sanguinem ejus quo redemptus sum, adipisci non despero: tantum adjuvent me merita tua, subvenient pravitati meae sanctae et piissimae et purissimae orationes tuae, quae inefficaces apud Deum nullatenus esse possunt. Erravi, fateor, sicut ovis perdita (Psal. CXVIII, 176), et incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5): atque procul projectus sum a facie Domini Dei mei in hanc exsilii caecitatem. Ubi expulsus a paradisi gaudiis deploro quotidie mecum super miserias captivitatis meae lugubre carmen ingentesque lamentationes, dum recordor tui, mater Jerusalem, dum statui pedes meos in atriis tuis, sancta et decora Sion, necdum in interiora tua conspicere in propatulo valens: sed in humeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi, ut tripudiem in te cum illo inenarrabili gaudio, quo laetantur illi qui tecum sunt coram ipso Deo et Salvatore nostro, qui solvit inimicitias in carne sua, et pacificavit omnia quae in coelis sunt, et quae in terra, sanguine suo. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14): qui duos ex adverso venientes conjungens in se, beatitudinis tuae permanentem felicitatem pari modo et eadem mensura se nobis daturam promisit, dicens, Erunt aequales Angelis Dei in coelis (Matth. XXII, 30). O Jerusalem domus Dei aeterna, post Christi dilectionem tu esto laetitia et consolatio nostra: dulcis memoria tui beati nominis sit relevatio moeroris taediorumque nostrorum.