CAPUT XXI. Vitae hujus miseriae et fastidium.

Taedet enim me, Domine, valde vitae hujus, et istius aerumnosae peregrinationis. Vita haec vita misera, vita caduca, vita incerta, vita laboriosa, vita immunda, vita domina malorum, regina superborum, plena miseriis et erroribus, quae non est vita dicenda, sed mors, in qua momentis singulis morimur, per varios mutabilitatis defectus diversis generibus mortium. Numquid quod vivimus in hoc mundo, dicere possumus vitam? quam humores tumidant, dolores extenuant, ardores exsiccant, aera morbidant, escae inflant, jejunia macerant, joci dissolvunt, tristitiae consumunt, sollicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiae inflant, paupertas dejicit, juventus extollit, senectus incurvat, infirmitas frangit, moeror deprimit. Et his malis omnibus mors furibunda succedit, simulque cunctis gaudiis istius miserrimae vitae ita finem imponit, ut cum esse desierint, non fuisse putentur. Mors ista vitalis, et vita mortalis, licet his aliisque sit respersa amaritudinibus, proh dolor, quamplurimos suis capit illecebris, et quantos suis falsis promissionibus decipit! Et cum ita per se sit falsa et amara, ut etiam suos caecos amatores latere non valeat: tamen infinitam stultorum multitudinem aureo calice, quem in manu habet, potat et prorsus inebriat. Felices illi, et ipsi rari, qui familiaritatem ejus refugiunt, perfunctoria gaudia spernunt, societatem abjiciunt, ne cum pereunte deceptrice quandoque perire cogantur.