CAPUT XXIII. Sanctorum hinc migrantium felicitas.

Felix anima quae terreno resoluta carcere libera coelum petit! Secura est et tranquilla, non timet hostem neque mortem; habet enim semper praesentem, cernitque indesinenter pulcherrimum Dominum cui servivit, quem dilexit, et ad quem tandem laeta et gloriosa pervenit. Hanc vero tantae beatitudinis gloriam nulla dies minuet, nullus improbus poterit auferre. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt: reginae et concubinae laudaverunt eam (Cant. VI, 8), dicentes, Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum (Id. VIII, 5)? Quae est ista, quae progreditur sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata (Id. VI, 9)? Quam laeta exit, festina currit, cum dilectum suum sibi dicentem attonitis auribus audit: Surge, amica mea , speciosa mea, et veni: jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt, tempus putationis advenit. Vox turturis audita est in terra nostra, ficus protulit grossos suos, florentes vineae dederunt odorem. Surge, propera, amica mea, formosa mea, columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora (Id. II, 10-14). Veni, electa mea, speciosa mea, columba mea, immaculata mea, sponsa mea: veni, et ponam in te thronum meum, quia concupivi speciem tuam. Veni ut laeteris in conspectu meo cum Angelis meis, quorum societas tibi a me repromissa est. Veni post multa pericula et labores, intra in gaudium Domini tui, quod nemo tollet a te.