|
Felices sancti Dei omnes, qui jam pertransistis hujus mortalitatis
pelagus, et pervenire meruistis ad portum perpetuae quietis,
securitatis et pacis: securi et tranquilli, semperque festivi atque
gaudentes estis.
Obsecro vos per matrem charitatem, securi estis de vobis, solliciti
estote de nobis: securi estis de vestra immarcescibili gloria,
solliciti estote de nostra multiplici miseria. Per ipsum vos rogo,
qui vos elegit, qui vos tales fecit, de cujus pulchritudine jam
satiamini, de cujus immortalitate immortales facti estis, de cujus
beatissima visione semper gaudetis, estote jugiter memores nostri;
subvenite nobis miseris, qui adhuc in salo hujus vitae circumstantibus
agitamur procellis. Vos portae pulcherrimae, quae in magnam
surrexistis altitudinem, adjuvate nos vile pavimentum, longe inferius
jacens. Date manum, et erigite jacentes super pedes: ut
convalescentes de infirmitate, fortes efficiamur in bello.
Intercedite atque orate constanter atque indesinenter pro nobis miseris
multumque negligentibus peccatoribus, ut per vestras orationes vestro
sancto consortio conjungamur: quia aliter salvi esse non possumus.
Sumus namque valde fragiles et nullius virtutis homunciones: animalia
ventris et carnis mancipia, in quibus vix aliquod probitatis vestigium
apparet. Et tamen sub Christi confessione positi, ligno crucis
ferimur, navigantes per hoc mare magnum et spatiosum ubi sunt reptilia
quorum non est numerus, ubi sunt animalia pusilla cum magnis (Psal.
CV, 25), ubi est draco saevissimus, semper paratus ad
devorandum, ubi sunt loca periculosa Scylla et Charibdis, et alia
innumerabilia, in quibus naufragantur incauti, et in fide dubii.
Orate Deum, orate piissimi, orate, omnia agmina sanctorum et
universi coetus beatorum, ut vestris precibus meritisque adjuti, salva
nave et integris mercibus pervenire mereamur ad portum perpetuae
quietis, continuae pacis, et nunquam finiendae securitatis.
|
|