|
Mater Jerusalem, civitas sancta Dei, charissima sponsa Christi,
te amat cor meum, pulchritudinem tuam nimium desiderat mens mea. Quam
decora, quam gloriosa, quam generosa tu es! Tota pulchra es, et
macula non est in te. Exsulta et laetare, formosa principis filia,
quia concupivit rex speciem tuam, et amavit decorem tuum speciosus
forma prae filiis hominum. Sed qualis est dilectus tuus ex dilecto, o
pulcherrima? Dilectus tuus candidus et rubicundus, electus ex
millibus (Cant. V, 9, 10). Sicut malus inter ligna
sylvarum, sic dilectus tuus inter filios. Sub umbra illius quem
desideravi, ecce laetus sedeo: et fructus ejus dulcis gutturi meo
(Id. II, 3). Dilectus tuus misit manum per foramen, et venter
meus intremuit a tactu ejus (Id. V, 4). In lectulo meo per
noctem quaesivi dilectum tuum , quaesivi, et inveni eum (Id.
III, 1): teneo, nec dimittam eum, donec introducat me in domum
tuam, et in cubiculum tuum , gloriosa genitrix mea. Ibi enim dabis
mihi dulcissima ubera tua (Id. VII, 12) abundantius et
perfectius, et saturabis me satietate mirifica, ita ut nec esuriam,
neque sitiam in aeternum. Felix anima mea, semperque in saecula
felix, si intueri meruero gloriam tuam, beatitudinem tuam,
pulchritudinem tuam, portas et muros tuos, plateas tuas, mansiones
tuas multas, nobilissimos cives tuos, et fortissimum regem tuum
Dominum nostrum in decore suo.
Muri namque tui ex lapidibus pretiosis, portae tuae ex margaritis
optimis, plateae tuae ex auro purissimo, in quibus jucundum alleluia
sine intermissione concinitur. Mansiones tuae multae quadris lapidibus
fundatae, sapphyris constructae, laterculis aureis coopertae; in quas
nullus ingreditur immundus, nullus habitat inquinatus. Speciosa facta
es et suavis in deliciis tuis, mater Jerusalem. Nihil in te tale,
quale hic patimur, qualia in hac misera vita cernimus. Non sunt
tenebrae in te, neque nox, aut quaelibet diversitas temporum. Non
lucet in te lux lucernae, aut splendor lunae, vel jubar stellarum;
sed Deus de Deo, lux de luce, sol justitiae semper illuminat te;
Agnus candidus et immaculatus, lucidus et pulcherrimus, est lumen
tuum . Sol tuus, claritas tua et omne bonum tuum, hujus pulcherrimi
Regis indeficiens contemplatio. Ipse Rex regum in medio tui, et
pueri ejus in circuitu ejus . Ibi hymnidici Angelorum chori, ibi
societas supernorum civium. Ibi dulcis solemnitas omnium ab hac tristi
peregrinatione ad tua gaudia redeuntium. Ibi Prophetarum providus
chorus, ibi judex Apostolorum numerus, ibi innumerabilium martyrum
victor exercitus, ibi sanctorum Confessorum sacer conventus, ibi veri
et perfecti monachi, ibi sanctae mulieres, quae voluptates saeculi et
sexum infirmitatis vicerunt; ibi pueri et puellae, quae annos suos
moribus transcenderunt. Ibi sunt omnes oves et agni, qui jam hujus
voluptatis laqueos evaserunt. Exsultant omnes in propriis
mansionibus. Dispar gloria singulorum, sed communis est laetitia
omnium. Plena et perfecta ibi regnat charitas; quia Deus est omnia
in omnibus (I Cor. XV, 28), quem sine fine vident, et semper
videndo in ejus ardent amore. Amant et laudant, laudant et amant.
Omne opus eorum, laus Dei, sine defectione, sine labore.
Felix ego, et vere in perpetuum felix, si post resolutionem hujus
corpusculi audire meruero illa cantica coelestis melodiae, quae
cantantur ad laudem Regis aeterni ab illis supernae patriae civibus,
beatorumque spirituum agminibus. Fortunatus ego nimiumque beatus, si
et ego ipse meruero cantare ea, et assistere regi meo, Deo meo, duci
meo , et cernere eum in gloria sua, sicut ipse polliceri dignatus est
dicens, Pater, volo ut quos dedisti mihi, sint mecum; ut videant
claritatem meam quam habui apud te ante constitutionem mundi (Joan.
XVII, 24); et alibi, Qui mihi ministrat, me sequatur, et
ubi sum ego, illic et minister meus erit (Id. XII, 26); et
iterum, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum,
et manifestabo ei me ipsum (Id. XIV, 21).
|
|