|
Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini
sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes
retributiones ejus. Benedicite Domino, omnia opera ejus; in omni
loco dominationis ejus benedic, anima mea, Domino. Laudemus
Dominum, quem laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt
Potestates: cui Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant,
Sanctus, sanctus, sanctus. Jungamus voces nostras vocibus sanctorum
Angelorum, et communem Dominum laudemus pro modulo nostro. Illi
enim laudant Dominum purissime et incessanter , quia semper inhaerent
contemplationi divinae, non per speculum et in aenigmate, sed facie ad
faciem.
Sed quis dicere vel cogitare sufficiat, qualis sit in conspectu
omnipotentis Domini illa beatorum spirituum coelestiumque Virtutum
innumerabilis multitudo, quae sit in eis sine fine festivitas visionis
Dei, quae laetitia sine defectu, quis amoris ardor, non crucians,
sed delectans, quod sit in eis desiderium visionis Dei cum satietate,
et satietas cum desiderio, in quibus nec desiderium poenam generat,
nec satietas fastidium parit; quomodo inhaerendo summae beatitudini
sint beati; quomodo conjuncti vero lumini facti sunt lux; quomodo
semper aspicientes incommutabilem Trinitatem, mutati sunt in
incommutabilitatem?
Sed quando illam angelicae dignitatis celsitudinem comprehendere
poterimus, qui nec ipsius animae nostrae naturam investigare valemus?
Qualis est ista, quae carnem vivificare potest; se autem in sanctis
cogitationibus, ut volet, constringere non potest? Qualis est ista,
tam fortis, tam infirma; tam parva, tam magna, quae rimatur secreta
, et coelestia contemplatur, atque humanis commodis multarum artium
peritiam perspicaci ingenio adinvenisse probatur? Qualis ergo ista
est, quae tam multa de caeteris novit, et se qualiter facta sit,
prorsus ignorat? Licet enim nonnulla ambigua a quibusdam super ejus
origine proferantur, invenimus tamen eam esse quemdam intellectualem
spiritum per Creatoris potentiam factum, immortaliter juxta modum suum
viventem, mortale corpus quod sustinet vivificantem, mutabilitati
subjectum, oblivioni deditum, quem timor saepe afficit, laetitia
extollit. O res mira omnique stupore dignissima! De Deo quidem
creatore omnium, qui est incomprehensibilis et ineffabilis, excelsa et
mirabilia nimis omni remota ambiguitate legimus, loquimur et
scribimus: de angelis autem et animabus quidquid dicimus, non tam
evidenter approbare possumus.
Sed transeat ab his animus, et transcendat omne quod creatum est,
currat et ascendat, volitet et pertranseat, et in eum qui creavit
omnia, quantum potest, oculos fidei dirigat. Faciam gradus
ascensionis in corde meo, et per ipsam animam meam, ascendam ad Deum
meum , qui capiti meo desuper manet. Quidquid visibiliter cernitur,
quidquid spiritualiter imaginatur, forti manu ab intuitu mentis procul
removeatur: solus intellectus purus et simplex, incedens rapido
volatu, ad ipsum perveniat Conditorem angelorum et animarum, et
omnium rerum. Mens illa beata, quae ima deserit, summa petit: quae
ponit in arduis sedem habitationis suae, et de summis rupibus
contemplatur solem justitiae aquilinis obtutibus. Nihil enim tam
pulchrum atque jucundum, quam ipsum solum mentis intuitu et cordis
aviditate contemplari Deum, et miro modo invisibiliter cernere
invisibilem; sicque aliam, non istam gustare dulcedinem, et inspicere
aliam, non istam lucem. Lux enim ista, quae loco clauditur, tempore
finitur, noctium interruptione variatur, et quam communem cum
vermiculis et pecoribus habemus, in comparatione illius summae lucis
non est lux dicenda, sed nox.
|
|