CAPUT XXVIII. Hic a nemine conspici valet, et quonam modo cernatur. Excitatio ad laudandum Deum.

Quanquam autem illa summa et incommutabilis essentia, lux vera, lux indeficiens, lux Angelorum a nemine conspici valeat in hac vita, quod solum praemium sanctis reservatur in coelesti gloria; illud tamen credere et intelligere, et sentire et desideranter inhiare, quodammodo illam cernere est atque tenere.

Sonet itaque vox super Angelos, et homo intenta mente contempletur Deum, verbis quibus potest suas illi dicat laudes. Justum namque est ut creatura laudet Creatorem; ipse enim nos fecit ad laudandum se, quamvis nostris non indigeat laudibus. Est autem virtus incomprehensibilis, nullius indigens, ipse sibi sufficiens. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5): magnus Dominus, et laudabilis valde (Psal. XCV, 4). Hunc itaque mens diligat, lingua canat, manus scribat, atque in his sanctis studiis fidelis animus se totum exerceat. Hujus videlicet coelestis theoriae suavissimis dapibus vir desideriorum, et coelestium contemplator assidue reficiatur: ut hoc coelesti pabulo saginatus clamet clamore magno, clamet totis medullis cordis, clamet in jubilo, et ardentissimo mentis desiderio dicat: