|
Ecce, plasmator meus, multa rogavi, cum nec pauca promerui.
Fateor, heu fateor; non solum quae postulo non debentur dona, sed
multa mihi et exquisita supplicia. Animant vero me publicani,
meretrices et latrones, qui a faucibus hostis momentanee eruti ,
sinibus suscipiuntur pastoris. Tu enim, factor omnium Deus, licet
in cunctis operibus tuis sis mirabilis, mirabilior tamen crederis esse
in visceribus pietatis. Unde de temetipso per quemdam dixisti servum,
Miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV, 9).
Et quasi de singulo loquentem, de universo populo tuo te dixisse
confidimus, Misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal.
LXXXVIII, 34). Nullum enim spernis, nullum abjicis,
neminem perhorrescis, nisi qui forte amens te exhorruerit. Ergo non
modo iratus non percutis, sed te irritantibus dona, si quieverint ,
tribuis. Deus meus, cornu salutis meae, et susceptor meus, ego
infelix, ego te irritavi, ego malum coram te feci, furorem tuum
provocavi, iram promerui. Peccavi, et passus es; deliqui, et adhuc
sustines. Si poeniteo, parcis; si revertor, suscipis; insuper dum
differo, praestolaris. Revocas errantem, invitas repugnantem,
excitas torpentem, amplecteris redeuntem, doces ignorantem, moerentem
mulces, a ruina suscitas, post lapsum reparas, petenti largiris,
quaerenti inveniris, et pulsanti aperis.
Ecce, Domine Deus salutis meae, quid opponam nescio, quid
respondeam ignoro; nullum confugium, nullum abs te patet mihi
latibulum. Ostendisti mihi bene vivendi viam, dedisti gradiendi
scientiam; minatus es mihi gehennam, et pollicitus es mihi paradisi
gloriam. Nunc, pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
confige timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120);
quatenus quae minaris, metuendo evadam: et redde mihi propitius
laetitiam salutaris tui (Psal. L, 14), ut quae spondes,
diligendo percipiam . Fortitudo mea, Domine, firmamentum meum,
Deus meus, refugium meum, et liberator meus, suggere quid de te
cogitem, doce quibus te sermonibus invocem, da quibus operibus
placeam. Scio namque, scio unum quo placaris, et aliud quod non
spernis. Est utique tibi spiritus contribulatus sacrificium, et
acceptas cor contritum et humiliatum (Psal. L, 19). His me,
Deus meus, adjutor meus, dita muneribus, his contra inimicum muni
protectionibus, hoc de flammis vitiorum praesta refrigerium, hoc a
desideriorum passionibus pande, pius, refugium. Fac, Domine virtus
salutis meae, ne sim de numero eorum qui ad tempus credunt, et in
tempore tentationis recedunt (Luc. VIII, 13). Obumbra caput
meum in die belli (Psal. CXXXIX, 8), esto spes mea in die
afflictionis, et salus in tempore tribulationis.
|
|