|
Summe, omnipotentissime, misericordissime et justissime,
secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis es
et incomprehensibilis, invisibilis, videns omnia, immutabilis,
mutans omnia, immortalis, illocalis, interminus, incircumscriptus,
nusquam finitus, inaestimabilis, ineffabilis, inscrutabilis,
immotus, tangens omnia, investigabilis, indicibilis, metuendus atque
terribilis, honorandus atque horrendus, venerandus atque reverendus,
nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnia, et in vetustatem
perducens superbos et nesciunt, semper agens, semper quietus,
colligens et non egens, omnia portans sine onere, omnia implens sine
inclusione, omnia creans et protegens, nutriens et perficiens,
quaerens cum nihil desit tibi. Amas nec aestuas, zelas et securus
es, poenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera
mutas, sed non mutas consilium. Recipis quod invenis, et nunquam
amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras
exigis; supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quidquam non
tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Qui
solus vivificas omnia, qui creasti omnia, qui ubique es, et ubique
totus, qui sentiri potes, videri non potes; qui nusquam dees, et
tamen ab iniquorum cogitationibus longe es; qui nec ibi dees, ubi
longe es: quia ubi non es per gratiam, ades per vindictam. Qui omnia
tangis, nec tamen omnia aequaliter tangis. Quaedam enim tangis ut
sint, nec tamen ut vivant et sentiant: quaedam vero tangis ut sint et
vivant, nec tamen ut sentiant et discernant: quaedam vero tangis ut
sint, vivant, sentiant, non tamen ut discernant: quaedam vero tangis
ut sint, vivant, sentiant et discernant. Et cum tibimetipsi nunquam
dissimilis sis, dissimiliter tamen tangis dissimilia. Qui ubique
praesens es, et inveniri vix potes; quem stantem sequimur, et
apprehendere non valemus; qui tenes omnia, imples omnia,
circumplecteris omnia, superexcedis omnia, sustines omnia. Neque
enim ex alia parte sustines, atque ex alia parte superexcedis , neque
ex alia parte imples, atque ex alia circumplecteris: sed
circumplectendo imples, et implendo circumplecteris; sustinendo
superexcedis, et superexcedendo sustines. Qui doces corda fidelium
sine strepitu verborum. Qui attingis a fine usque ad finem fortiter,
et disponis omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Qui locis non
distenderis, nec temporibus variaris. Neque habes accessus et
recessus, sed habitas lucem inaccessibilem, quam nullus hominum
vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16). In te manens
quietus, ubique circuis totum . Non enim scindi vel dividi poteris,
quia vere unus es: nec in partes efficeris, quia totus totum tenes,
totum imples, totum illustras et possides. Hujus videlicet mysterii
immensam profunditatem mens humana concipere non potest, nec oratoria
lingua enarrare, neque diffusi sermonis bibliothecarum volumina queunt
explicare. Si totum mundum libri repleant, tua scientia inenarrabilis
non potest enarrari. Quoniam vere indicibilis es, nullo modo scribi
poteris, neque concludi, qui es fons lucis divinae, et sol claritatis
aeternae. Magnus enim es sine quantitate, et ideo immensus; bonus es
sine qualitate, et ideo vere et summe bonus; et nemo bonus nisi tu
solus, cujus voluntas opus est, cui velle posse est; qui omnia quae
ex nihilo creasti, sola voluntate fecisti; qui omnem creaturam tuam
absque indigentia aliqua possides, et sine labore gubernas, et absque
taedio regis, et nihil est quod perturbet ordinem imperii tui, vel in
summis, vel in imis; qui in omnibus locis sine loco haberis, et omnia
contines sine ambitu, et ubique praesens es sine situ et motu; qui nec
mali auctor es, quodque facere non potes, qui nihil non potes. Neque
unquam te quidquam fecisse poenituit, nec ullius commotionis animi
tempestate turbaris, nec totius terrae particula regnum tuum est .
Nulla flagitia vel scelera probas aut imperas. Nunquam mentiris,
quia aeterna veritas es. Cujus unius bonitate facti sumus, et
justitia poenas luimus, et clementia liberamur. Nam nihil coeleste,
nihil igneum, nihil terrenum, nihilque quod corporis sensus attingit,
pro te colendum es. Qui vere es quod es, et non mutaris. Cui maxime
ac specialiter convenit illud quod Graeci dicunt ON, Latini Est:
quia semper idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI,
28).
Haec et alia multa docuit me sancta mater Ecclesia, cujus factus sum
membrum per gratiam tuam. Docuit sane te solum et vivum et verum Deum
non esse corporeum vel passibilem aut palpabilem: nihilque de
substantia tua vel natura ullo modo esse violabile aut commutabile, aut
compositum vel fictum . Et ideo certum est corporeis oculis te non
posse sentiri: sed nec ab ullo mortalium in propria essentia aliquando
potuisse videri. Hinc etenim patenter datur intelligi, quod unde
Angeli te intuentur, inde et nos post hanc vitam videbimus. Sed nec
ipsi perfecte videre possunt sicuti es: nulli denique alii tota, nisi
tibi soli, nota es omnipotens Trinitas.
|
|