CAPUT XXX. Dei proprietatum prosecutio. De personarum unitate et pluralitate in Deo.

Tu vero, unitas deitatis, personarum pluralitate multiplex, numerabiliter es innumerabilis; ac idcirco mensurabiliter immensurabilis, et ponderabiliter imponderabilis. Non enim summae bonitatis, quae tu ipse es, profitemur originem, ex qua omnia, per quam omnia, in qua omnia: sed ejus participatione dicimus bona omnia. Nam tua divina substantia semper caruit ac caret materia, licet non careat forma, forma scilicet informata, forma formarum, forma formosissima; quam dum imprimis quasi sigillum rebus singulis, eas sine tui augmenti aut tui detrimenti mutabilitate procul dubio a te facis differri. Quidquid autem in natura creaturarum est, creatura tua est, o una Trinitas et trina unitas Deus: cujus omnipotentia omnia possidet, regit et implet quae creavit. Nec ideo te implere omnia dicimus, ut te contineant, sed ut ipsa potius a te contineantur. Nec particulatim imples omnia, nec ullatenus ita putandum est, ut unaquaeque creatura pro magnitudine portionis suae capiat te, id est, maxima majus, et minima minus, cum sis potius ipse in omnibus, sive omnia in te. Cujus omnipotentia concludit universa, nec evadendi potentiam tuam quis aditum invenire poterit. Qui enim te non habet placatum, nequaquam evadet iratum, sicut scriptum est: Neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus, quoniam Deus judex est (Psal. LXXIV, 7, 8); et alibi, Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Immensitas divinae magnitudinis tuae ista est, ut intelligamus te intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non exclusum. Et ideo interior es, ut omnia contineas; et ideo exterior es, ut incircumscriptae magnitudinis tuae immensitate omnia concludas. Per id ergo quod exterior es, ostenderis esse creator; per id vero quod interior es , gubernare omnia demonstraris. Ac ne ea quae creata sunt sine te essent, tu intra omnia es: verum ne sine te essent, tu exterior es: ut omnia concludantur a te, non locali magnitudine, sed potentiali praesentia, qui ubique praesens es, et omnia tibi praesentia: quamvis quidam hoc intelligant, quidam vero non intelligant.

Inseparabilis ergo naturae tuae unitas separabiles non potest habere personas: quia sicut trinitas es in unitate, et unitas in trinitate, sic separationem non potes habere personarum. Nominantur quidem illae personae aliquando singulae: sed ita te voluisti, Deus Trinitas, inseparabilem ostendere in personis, ut nullum ibi nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam secundum relationis regulam non referatur: sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium verissime refertur. Ea vero nomina, quae substantiam, vel potentiam , vel essentiam tuam significant, vel quidquid proprie dicitur Deus, omnibus personis aequaliter conveniunt: ut Deus, magnus, omnipotens, aeternus, et omnia quae naturaliter de te Deo dicuntur. Non est ergo aliquod naturae nomen, quod sic tibi Deo Patri convenire valeat, ut aut Filio tuo aut Spiritui sancto convenire nequeat Dicimus te Patrem naturaliter esse Deum, sed naturaliter est Filius Deus, naturaliter est et Spiritus sanctus Deus: non tamen tres dii, sed unus naturaliter Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Idcirco inseparabilis es, sancta Trinitas Deus, in personis sensu intelligenda, quamvis voce separabilia habeas nomina, quia pluralem numerum in naturae nominibus nullatenus recipis; in hoc enim ostenditur personas non posse dividi in sancta Trinitate, quae unus verus Deus est, quia cujuslibet personae nomen semper ad alteram respicit personam. Si Patrem dico, Filium ostendo: si Filium nomino, Patrem praedico: si Spiritum sanctum appello, alicujus esse spiritum necesse est intelligi, id est, Patris et Filii. Haec est enim fides vera veniens de sana doctrina: haec certe est fides catholica et orthodoxa, quam me docuit, in sinu matris Ecclesiae, Deus, gratia tua.