CAPUT XXXI. Invocatio ad sanctam Trinitatem.

Invocat itaque te, Domine, fides mea, quam dedisti mihi propter bonitatem tuam ad salvationem meam. Fidelis autem anima ex fide vivit, tenet in spe quod videbit in re. Invocat te, Deus meus, casta conscientia, et suavis amor fidei meae, quam discussis tenebris ad veritatis intelligentiam perduxisti, et quam tulta saeculi amaritudine , atque adhibita tuae dulcedinis charitate, jucundam mihi et mellifluam reddidisti. Invocat te, Trinitas beata, vox clara, et sincerus amor fidei meae; quam ab ispis mihi enutriens cunabulis illuminasti semper per illustrationem gratiae tuae, et quam adaugens confirmasti in me per documenta matris Ecclesiae. Te invoco, o beata et benedicta et gloriosa una Trinitas , Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus, Dominus, Paracletus; charitas, gratia, communicatio; genitor, genitus, regenerans; verum lumen, verum lumen ex lumine, vera illuminatio; fons, flumen, irrigatio; ab uno omnia, per unum omnia, in uno omnia; a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; vivens vita, vita a vivente, vivificator viventium; unus a se, unus ab uno, unus ab ambobus; ON a se, ON ab altero, ON ab utroque; verax Pater, veritas Filius, veritas Spiritus sanctus. Una ergo Pater, LOGOS, Paracletus essentia, una virtus, una bonitas.