|
Deus summa et vera beatitudo, a quo, per quem, et in quo beata sunt
omnia quaecumque beata sunt. Deus vera et summa vita, a quo, per
quem, et in quo vivunt omnia quaecumque vere et beate vivunt; Deus
bonum et pulchrum, a quo, per quem, et in quo bona et pulchra sunt
omnia, quaecumque bona et pulchra sunt; Deus cujus nos fides
excitat, spes erigit, charitas jungit; Deus qui peti te jubes, et
inveniri facis, et pulsantibus aperis; Deus a quo averti cadere est,
ad quem converti consurgere est, in quo manere consistere est; Deus
quem nemo amittit nisi deceptus, nemo quaerit nisi admonitus, nemo
invenit nisi purgatus; Deus quem nosse vivere est, cui servire
regnare est, quem laudare salus et gaudium animae est: te labiis et
corde omnique qua valeo virtute laudo, benedico atque adoro, tuaeque
clementiae et bonitati pro universis beneficiis tuis gratias refero, et
hymnum gloriae tuae cano, Sanctus, sanctus, sanctus. Te invoco, o
beata Trinitas, ut venias in me, et templum me facias dignum gloriae
tuae. Rogo Patrem per Filium, rogo Filium per Patrem, rogo
Spiritum sanctum per Patrem et Filium, ut et omnia vitia elongentur
a me, et omnes sanctae virtutes plantentur in me. Deus immense, a
quo omnia, per quem omnia, in quo omnia facta sunt, visibilia et
invisibilia; qui opera tua extra circumdas, et intra reples, supra
tegis, et infra fers; - custodi me opus manuum tuarum in te
sperantem, in tua solummodo misericordia confidentem custodi me,
quaeso, hic et ubique, nunc et semper, intus et foris, ante et
retro, supra et infra, et circumcirca, ita ut nullus in me pateat
locus insidiis inimicorum. Tu es Deus omnipotens, custos et
protector omnium in te sperantium, sine quo nemo est tutus, nemo de
periculis liberatus. Tu es Deus, et non est alius praeter te, neque
in coelo sursum, neque in terra deorsum, qui facis magna et mirabilia
et inscrutabilia, quorum non est numerus.
|
|