|
Ignosce, Domine, ignosce pie, ignosce et miserere: parce
ignorantiae meae, et multae imperfectioni meae. Noli me tanquam
temerarium reprobare, quod audeo servus, utinam vel bonus, et non
etiam inutilis et malus, et ideo malus et valde malus, quia te
omnipotentem Deum nostrum, terribilem et nimis metuendum sine cordis
contritione, et lacrymarum fonte, sine debita reverentia et tremore
laudo, benedico, atque adoro. Si enim Angeli te adorantes et
laudantes, mira exsultatione repleti tremunt; ego peccator, dum tibi
assisto, laudes dico, sacrificium offero, cur non corde paveo, vultu
palleo, labiis tremo, toto corpore inhorresco, sicque obortis
lacrymis coram te indesinenter lugeo? Volo, sed non valeo: et quia
nequeo quod desidero, mecum vehementer admiror, dum te nimis
terribilem oculis fidei cerno, Sed quis hoc sine ope gratiae tuae?
Universa enim salus nostra, magna misericordia tua. Miserum me!
quomodo sic insensata facta est anima mea, ut non terreatur terrore
nimio, dum stat ante Deum, et suas illi laudes decantat? Miserum
me! quomodo sic induruit cor meum, ut oculi mei indesinenter non
producant flumina lacrymarum, dum servus sermocinatur coram Domino
suo, homo cum Deo, creatura cum creatore, qui factus est ex limo
(Gen. II, 7) cum eo qui omnia fecit ex nihilo? Ecce,
Domine, pono me ante te, et quid in secretis de me sentio, paternis
auribus non taceo. Tu dives in misericordia, et largus in praemiis,
da mihi de bonis tuis, ut ex eis serviam tibi: non enim aliunde
possumus tibi servire neque placere, nisi de tuo munere. Confige,
quaeso, timore tuo carnes meas: laetetur cor meum, ut timeat nomen
tuum. Utinam sic te timeret peccatrix anima mea, quomodo ille vir
sanctus, qui dixit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui
Deum (Job XXXI, 25). Dator omnium bonorum Deus, da mihi
inter laudes tuas fontem lacrymarum simul cum cordis puritate et mentis
jubilatione: ut perfecte te diligens, et digne te laudans, ipso
cordis palato sentiam, gustem, et sapiam quam dulcis es, Domine,
sicut scriptum est, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus,
beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9). Beatus
populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16).
Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo
disposuit in valle lacrymarum, in loco quem posuit (Psal.
LXXXIII, 6, 7). Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt (Matth. V, 8). Beati qui habitant in domo tua,
Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII,
5).
|
|