|
Jesu nostra redemptio, amor et desiderium, Deus de Deo, adesto
mihi famulo tuo. Te invoco ad te clamo clamore magno in toto corde
meo. Te invoco, in animam meam; intra in eam, et coapta eam tibi,
ut possideas eam sine macula et sine ruga. Mundissimo namque Domino
munda debetur habitatio. Sanctifica ergo me vas tuum quod fecisti, de
malitia evacua, imple de gratia, et plenum conserva: ita ut
dignissimum habitationis tuae efficiar templum hic et in perpetuum.
Dulcissime, benignissime, amantissime, charissime, pretiosissime,
desiderantissime, amabilissime , pulcherrime: tu melle dulcior,
lacte et nive candidior, nectare suavior, gemmis et auro pretiosior,
cunctisque terrarum divitiis et honoribus mihi charior. Quid dico,
Deus meus, una spes mea, praegrandis misericordia mea? Quid dico,
dulcedo mea non fallax, dulcedo felix et secura? Quid dico dum talia
dico? Dico quod valeo, sed non dico quod debeo . Utinam possem
talia, qualia illi hymnidici Angelorum chori! O quam libenter me in
tuis laudibus totum effunderem! O quam devotissime illa coelestis
melodiae cantica ad laudem et gloriam nominis tui in medio Ecclesiae
infatigabilis perorarem! Sed quia talia non possum, numquid tacebo?
Vae tacentibus de te qui ora mutorum resolvis, et linguas infantium
facis disertas! Vae tacentibus de te, quoniam ipsi loquaces muti
sunt, cum tuas dicunt laudes!
Quis digne te laudare potest, ineffabilis virtus et sapientia
Patris? Et quoniam nulla invenio verba, quibus te sufficienter
valeam explicare, cunctipotens et omniscium Verbum; dicam interim
quod valeo, donec jubeas me venire ad te, ubi possim dicere quod te
decet, et me oportet. Et ideo suppliciter rogo, ne respicias tantum
ad id quod modo dico, quantum ad id quod dicere opto. Cupio enim
desiderio magno de te eloqui quod oportet et decet: quia te decet
laus, et hymnus, tibique debetur omnis honor. Scis ergo, occultorum
cognitor Deus, quod non solum terra et omnibus quae in ea sunt tu mihi
charior es; sed etiam ipso coelo et omnibus quae in eo sunt tu mihi
acceptior, tu mihi amabilior es: diligo enim te supra coelum et
terram, et caetera omnia quae in eis sunt, imo nisi amore nominis tui
quae transitoria sunt procul dubio amanda non sunt. Amo te, Deus
meus, amore magno, magisque te amare cupio. Da mihi ut amem te
semper quantum volo, quantum debeo: ut tu solus sis tota intentio et
omnis meditatio mea; te mediter per dies sine cessatione, te sentiam
per soporem in nocte, te alloquatur spiritus meus, tecum confabuletur
mens mea, lumine sanctae visionis tuae illustretur cor meum: ut te
rectore, te duce ambulem de virtute in virtutem, tandemque videam te
Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8), nunc quidem per
speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, ubi cognoscam te
sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Beati qui
habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te
(Psal. LXXXIII, 5).
Rogo itaque te, Domine, per omnes miserationes tuas, quibus de
morte aeterna liberati sumus , mollifica cor meum durum et lapideum,
saxeum et ferreum, tua sacratissima et potenti unctione: et fac me per
ignem compunctionis coram te omni hora hostiam vivam fieri. Fac me in
tuo conspectu cor contritum et humiliatum semper habere, cum lacrymarum
abundantia . Fac me ex tuo desiderio huic mundo funditus exstingui,
et transeuntium rerum oblivisci prae magnitudine timoris et amoris tui;
usque adeo ut de temporalibus nec lugeam, nec gaudeam; nec metuam
aliquid temporale, nec diligam; nec blandis corrumpar, nec adversis
concutiar. Et quia tua plena valida est ut mors dilectio, absorbeat,
quaeso, mentem meam ab omnibus quae sub coelo sunt, ignita et
melliflua vis amoris tui: ut tibi soli inhaeream, solaque tuae
suavitatis memoria pascar. Descendat, Domine, descendat, precor,
descendat in cor meum odor tuus suavissimus: ingrediatur amor tuus
mellifluus. Veniat mihi tui saporis mira et ineffabilis fragrantia,
quae sempiternas in me suscitet concupiscentias, et ex corde meo
producat venas salientis aquae in vitam aeternam. Immensus es,
Domine; et sine mensura debes amari et laudari ab his quos tuo
pretioso sanguine redemisti, amator hominum benignissime.
Clementissime Domine, et aequissime judex, cui omne judicium dedit
Pater (Joan. V, 22), sapientissimo aequitatis tuae decernis
imperio hoc rectum et justum esse, ut filii hujus saeculi, noctis
scilicet et tenebrarum, praestantiori desiderio, virtute atque studio
diligant et quaerant perituras divitias et fugitivos honores, quam nos
servi tui diligamus te, Deus noster, per quem facti et redempti
sumus. Si enim homo hominem tanta diligit dilectione, ut alter
alterum vix patiatur abesse; si sponsa sponso tanto mentis
conglutinatur ardore, ut prae magnitudine amoris nulla perfrui valeat
requie, chari sui absentiam non sine magno moerore ferens: qua ergo
dilectione, quo studio, quo fervore anima quam desponsasti tibi in
justitia et fide, in misericordia et miserationibus, debet diligere te
Deum verum et pulcherrimum sponsum, qui nos sic amasti et salvasti,
qui pro nobis tanta et talia fecisti?
Quanquam autem haec infima habeant suas delectationes, suosque
amores; non tamen tali modo delectant, sicut tu, Deus noster. In
te enim delectatur justus, quia amor tuus suavis est et quietus; nam
pectora quae possidet, dulcedine et suavitate et tranquillitate
replet. E contra amor saeculi et carnis anxius est et perturbatus,
animas certe quas ingreditur, quietas esse non patitur; semper enim
suspicionibus et perturbationibus variisque timoribus sollicitat eas.
Tu itaque es delectatio rectorum, et merito; quies enim valida est
apud te et imperturbabilis vita. Qui intrat in te, bone Domine,
intrat in gaudium Domini sui: et non timebit amplius, sed habebit se
optime in optimo , dicens: Haec requies mea in saeculum saeculi; hic
habitabo, quoniam elegi eam (Psal. CXXXI, 14): et illud,
Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me
collocavit (Psal. XXII, 1, 2).
Dulcis Christe, bone Jesu, reple, quaeso, semper cor meum tua
inexstinguibili dilectione, tua continua recordatione: adeo ut sicut
flamma urens totus ardeam in tui amoris dulcedine, quem et aquae multae
in me nunquam possint exstinguere. Fac me, dulcissime Domine, amare
te , et desiderio tuo deponere pondus omnium carnalium desideriorum,
et terrenarum concupiscentiarum gravissimam sarcinam, quae impugnant et
aggravant miseram animam meam : ut post te expeditus in odore
unguentorum tuorum currens, usque ad tuae pulchritudinis visionem
efficaciter satiandus, quantocius te quoque duce merear pervenire.
Duo enim amores, alter bonus, alter malus, alter dulcis, alter
amarus, non se simul capiunt in uno pectore. Et ideo si quis praeter
te diligit aliud, non est charitas tua, Deus, in eo. Amor
dulcedinis, et dulcedo amoris; amor non crucians, sed delectans,
amor sincere et caste, permanens in saeculum saeculi; amor qui semper
ardes et nunquam exstingueris, dulcis Christe, bone Jesu, charitas
Deus meus, accende me totum igne tuo, amore tuo, suavitate et
delectatione tua, jucunditate et exsultatione tua, voluptate et
concupiscentia tua, quae sancta est et bona, casta est et munda,
tranquilla est et secura: ut totus dulcedine amoris tui plenus, totus
flamma charitatis tuae succensus, diligam te Dominum meum ex toto
corde meo, totis medullis praecordiorum meorum; habens te in corde et
in ore, et prae oculis meis semper et ubique, ita ut nullus in me
adulterinis amoribus pateat locus. Audi, Deus meus, audi, lumen
oculorum meorum, audi quae et peto, et da quae petam ut audias. Pie
et exorabilis Domine, ne efficiaris mihi inexorabilis propter peccata
mea; sed propter bonitatem tuam suscipe preces servi tui, et da mihi
effectum petitionis et desiderii mei, intercedente et orante et
impetrante gloriosa genitrice tua, domina mea, cum omnibus sanctis.
Amen.
|
|