|
Christe Domine Verbum Patris, qui venisti in hunc mundum peccatores
salvos facere, rogo te per indulgentissima misericordiae tuae viscera
, emenda vitam meam, meliora actus, compone mores, tolle de me quod
mihi nocet et tibi displicet: da quod nosti tibi placere, et mihi
prodesse. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi
tu solus? Tu es Deus omnipotens infinitae pietatis, qui justificas
impios, et vivificas mortuos, qui mutas peccatores et non sunt.
Tolle ergo de me quidquid tibi displicet in me; imperfecta enim mea
plurima vident oculi tui. Mitte, quaeso, manum pietatis tuae, et
tolle de me quidquid offendit oculos bonitatis tuae in me . Coram te,
Domine, est sanitas et infirmitas mea; illam, precor, serva, istam
sana. Sana me, Domine, et sanabor, salvum me fac, et salvus ero:
tu qui infirma sanas, et sanata conservas, qui solo nutu tuo restauras
diruta et collapsa. Si enim dignaris in agro tuo serere bonum semen,
necesse est ut manu pietatis tuae prius evellas spinas vitiorum meorum.
Dulcissime, benignissime, amantissime, charissime, pretiosissime,
desiderantissime, amabilissime, pulcherrime, infunde, obsecro,
multitudinem dulcedinis et charitatis tuae pectori meo, ut nihil
terrenum, nihil carnale desiderem vel cogitem; sed te solum amem, te
solum habeam in corde et in ore. Scribe digito tuo in pectore meo
dulcem memoriam tui melliflui nominis, nulla unquam oblivione
delendam. Scribe in tabulis cordis mei voluntatem tuam et
justificationes tuas: ut te immensae dulcedinis Dominum, et praecepta
tua semper et ubique habeam prae oculis meis, Succende mentem meam
igne illo tuo quem misisti in terram, et voluisti vehementer accendi
(Luc. XII, 49): ut sacrificium spiritus contribulati et
cordis contriti obortis lacrymis quotidie offeram tibi. Dulcis
Christe, bone Jesu, sicut desidero, sicut tota mente mea peto, da
mihi amorem tuum sanctum et castum, qui me repleat, teneat, totumque
possideat. Et da mihi evidens signum amoris tui, irriguum lacrymarum
fontem jugiter manantem, ut ipsae quoque lacrymae tuum in me testentur
amorem: ipsae prodant, ipsae loquantur quantum te diligit anima mea,
dum prae nimia dulcedine amoris tui nequit se a lacrymis continere.
Reminiscor, pie Domine, illius bonae mulieris , quae ad
tabernaculum rogatura pro filio venit, de qua Scriptura refert, quod
vultus ejus post lacrymas et preces non sunt amplius in diversa mutati
(I Reg. I, 18). Sed memor tantae virtutis tantaeque
constantiae, dolore torqueor, et verecundia confundor: quia me
miserum nimis deorsum jacere intueor. Si enim ita flevit, et in fletu
perseveravit mulier quae quaerebat filium; quomodo plangere et in
planctu persistere debet anima quae quaerit et amat Deum, et ad eum
pervenire desiderat? quomodo gemere ac flere debet talis anima nocte ac
die, quae praeter Christum nil velit amare? Mirum quippe est, si
jam non factae sunt ei lacrymae suae panes die ac nocte. Respice ergo
et miserere mei, quia dolores cordis mei multiplicati sunt. Da mihi
consolationem tuam coelestem, et noli spernere peccatricem animam, pro
qua etiam mortuus es . Da mihi, quaeso, lacrymas ex tuo affectu
internas quae peccatorum meorum possint solvere vincula, et coelesti
jucunditate semper repleant animam meam; ut si non cum veris et
perfectis monachis , quorum vestigia nequeo imitari, saltem cum
devotis mulieribus quantulamcumque portionem in regno tuo merear
adipisci.
Venit quoque mihi in mentem alterius mulieris mira devotio, quae te in
sepulcro jacentem pio amore quaerebat, quae recedentibus discipulis a
sepulcro non recedebat, quae sedebat tristis et moerens, et diu
multumque flebat: et surgens cum multis lacrymis iterum iterumque antra
sepulcri vigilantibus oculis explorabat, si forte alicubi te videre
posset, quem ferventi desiderio quaerebat. Jam certe semel et iterum
ingressa viderat sepulcrum, sed nimium amanti non satis erat : virtus
enim boni operis perseverantia est. Et quia prae caeteris dilexit, et
diligendo flevit, et flendo quaesivit, et quaerendo perseveravit;
ideo prima omnium te invenire, te videre, te alloqui meruit (Joan.
XX, 11-17). Et non solum haec, sed etiam ipsis discipulis
gloriosae resurrectionis tuae praenuntia exstitit, te praecipiente et
clementer monente, Vade, dic fratribus meis, ut eant in Galilaeam;
ibi me videbunt (Matth. XXVIII, 10). Si igitur ita
flevit, et in fletu perseveravit mulier quae viventem cum mortuis
quaerebat, quae te manu fidei non tangebat ; quomodo plangere et in
planctu persistere debet anima, quae te redemptorem suum jam coelo
praesidentem, et ubique regnantem corde credit, ore confitetur?
Quomodo ergo gemere et flere debet talis anima, quae te toto corde
diligit, teque toto desiderio videre concupiscit?
Solum confugium et unica spes miserorum, cui nunquam sine spe
misericordiae supplicatur, praesta mihi hanc gratiam propter te et
nomen sanctum tuum, ut quoties de te cogito, de te loquor, de te
scribo, de te lego, de te confero, quoties tui reminiscor, tibi
assisto, laudes, preces, et sacrificium offero, toties obortis
lacrymis in conspectu tuo copiose et dulciter fleam, ita ut efficiantur
mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Tu quidem, Rex gloriae et
omnium virtutum magister, docuisti nos verbo et exemplo gemere et
flere, dicens, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Id.
V, 5). Tu flevisti defunctum amicum, et lacrymatus es super
perituram civitatem (Joan. XI, 35; Luc. XIX, 41):
rogo te, bone Jesu, per illas tuas beatissimas lacrymas, et per
omnes miserationes tuas, quibus mirabiliter nobis perditis subvenire
dignatus es, da mihi gratiam lacrymarum, quam multum desiderat, et a
te petit anima mea: quia sine dono tuo non possum habere eam. Per
Spiritum sanctum tuum, qui dura corda peccatorum mollit, et ad fletum
compungit, da mihi gratiam lacrymarum, sicut dedisti patribus meis,
quorum vestigia debeo imitari: ut plangam me in omni vita mea, sicut
ipsi se planxerunt nocte ac die. Propter merita et orationes eorum,
qui tibi placuerunt et devotissime servierunt, miserere mei miserrimi
et indigni servi tui, et da mihi gratiam lacrymarum. Da mihi irriguum
inferius, et irriguum superius; ut sint mihi lacrymae meae panes die
ac nocte. Efficiar in conspectu tuo, Deus meus, per ignem
compunctionis holocaustum pingue et medullatum: macter totus in ara
cordis mei, et tanquam pinguissimum holocaustum assumar tibi in odorem
suavitatis. Da mihi fontem irriguum, fontemque perspicuum, in quo
lavetur assidue istud inquinatum holocaustum. Licet enim me tibi totum
obtulerim opitulante gratia tua; in multis tamen quotidie offendo
propter nimiam fragilitatem meam. Da mihi ergo gratiam lacrymarum,
benedicte et amabilis Deus, praecipue ex multa dulcedine amoris tui,
et commemoratione misericordiarum tuarum. Praepara hanc mensam famulo
tuo in conspectu servi tui, et da mihi eam in potestatem, ut quoties
volo satier ex ea. Tribue pro pietate et bonitate tua, ut iste calix
tuus inebrians et praeclarus satiet sitim meam: ut inhiet tibi spiritus
meus, et ardeat mens mea in amore tuo, oblita vanitatis et miseriae.
Audi, Deus meus, audi, lumen oculorum meorum, audi quae peto, et
da quae petam ut audias. Pie et exorabilis Domine, ne efficiaris
mihi inexorabilis propter peccata mea, sed propter bonitatem tuam
suscipe servi tui preces, et da mihi effectum petitionis et desiderii
mei, precibus et meritis gloriosae virginis Mariae dominae meae et
omnium sanctorum. Amen.
|
|