CAPUT XXXVIII. Precatio in afflictione.

Miserere, Domine, miserere, pie, miserere mihi miserrimo peccatori indigna agenti, et digna patienti; assidue peccanti, et tua flagella quotidie sustinenti. Si penso malum quod feci, non est tantum quod patior; gravius est quod commisi, levius quod tolero. Justus es, Domine; et rectum judicium tuum: omnia judicia tua justa et vera sunt. Justus et rectus es tu, Domine Deus noster, et non est ulla iniquitas in te. Non enim injuste neque crudeliter affligis nos peccatores, omnipotens et misericors Domine: qui cum non essemus, potenter fecisti nos, et cum perditi fuissemus culpa nostra, pietate et bonitate tua mirabiliter recuperasti nos . Scio et certus sum, quod vita nostra non temerariis motibus agitur, sed a te Domino Deo disponitur et gubernatur. Unde tibi cura est de omnibus, praecipue de servis tuis, qui totam spem suam posuerunt in sola misericordia tua. Idcirco obsecro et suppliciter rogo, ut non facias mihi secundum peccata mea, quibus iram tuam merui; sed secundum magnam misericordiam tuam, quae superat etiam peccata totius mundi. Tu, Domine, qui exterius flagella irrogas, da semper interius indeficientem patientiam: ita ut laus tua non recedat ex ore meo. Miserere mei, Domine, miserere mei, et adjuva me sicut tu nosti quod mihi necesse est in corpore et in anima: scis omnia, potes omnia, qui vivis in saecula.