|
En, Domine illuminatio mea, et salus mea, rogavi quibus egeo,
intimavi quae timeo; sed remordet conscientia, reprehendunt me cordis
secreta, et quod amor ministrat, timor dissipat, zelus incitat,
metus increpat. Acta vita formidinem, sed tua ingerit pietas
fiduciam; tua hortatur benignitas, mea retardat malignitas. Et, ut
verius fatear, occurrunt memoriae phantasmata vitiorum, quae
reverberant audaciam praesumentium animorum. Cum enim odio quis dignus
sit, qua fronte gratiam requirit? cum poena debetur, qua temeritate
gloria poscitur ? Lacessit judicem, qui postposita satisfactione
delicti, quaerit praemiis honorari. Regi insultat obnoxius
supplicio, qui flagitat donari indebito bravio; et dulcem patris
affectum stultus exacerbat filius, qui post illatas contumelias, ante
poenitudinem, haereditatis usurpat celsitudinem. Quid, mi pater,
egisse me recolo? Merui mortem, et peto vitam. Commovi regem meum,
cujus impudens nunc invoco praesidium. Contempsi judicem, quem tenere
postulo adjutorem. Insolens renui audire patrem, quem demum praesumo
habere tutorem. Heu mihi quam sero venio! heu quam tarde festino!
heu me quia curro post vulnera, dedignans incolumis praecavere jacula!
Neglexi prospicere tela, modo vero sollicitor de morte vicina.
Vulnera vulneribus infixi: quia scelera addere sceleribus non timui.
Recenti cicatrices tabe respersi; quia prisca flagitia modernis
inquinationibus reciprocavi, et quae divina solidaverat medicina, mea
resolvit prurigo phrenetica. Cutis quae superducta vulneribus morbum
celaverat, sanie erumpente putruit; quia iterata iniquitas concessam
misericordiam exinanivit. Novi quippe scriptum, In quacumque die
justus peccaverit, omnes justitiae ejus obliviscentur (Ezech.
XVIII, 24). Si justitia aboletur justi ruentis, quanto magis
peccatoris poenitentia in idipsum revertentis? Quoties ut canis redii
ad vomitum, et quasi sus repetii volutabrum (II. Petr. II,
22). Fateri mihi , quia et recordari, impossibile est, quot
mortalium peccare ignorantes docui, nolentibus delinquere persuasi,
resistentes coegi, volentibus consensi. Quot sane gradientibus
laqueum induxi, viam quaerentibus foveam retexi, ut patrare non
horrui, oblivisci non metui: sed tu, juste judex, signasti quasi in
sacculo pecuniam: observasti omnes semitas meas, et cunctos gressus
meos dinumerasti. Tacuisti, semper siluisti, patiens fuisti: vae
mihi, demum loqueris quasi parturiens (Isai. XLII, 14).
|
|