|
Domine Jesu Christe, redemptio mea, misericordia mea, salus mea,
te laudo, tibi gratias ago. Quamvis valde impares tuis beneficiis,
quamvis multum expertes dignae devotionis, quamvis nimis macras a
desiderata pinguedine dulcissimi tui affectus, tamen qualescumque
laudes, qualescumque gratias, non quales scio me debere, sed sicut
potest conari, tibi persolvit anima mea. Spes cordis mei, virtus
animae meae, auxilium infirmitatis meae, compleat tua potentissima
benignitas, quod conatur mea tepidissima imbecillitas. Vita mea,
finis intentionis meae, etsi nondum merui te tantum, quantum debitor
sum, amare: utique saltem desidero te tantum quantum debeo, amare.
Illuminatio mea, tu vides conscientiam meam, quia, Domine, ante te
omne desiderium meum (Psal. XXXVII, 10), et tu donas si
quid bene vult conscientia mea. Si bonum est, Domine, quod
inspiras, imo quia bonum est ut te velim amare; da quod me facis
velle, da ut quantum jubes, tantum te merear amare. Laudes et
gratias tibi ago pro desiderio quod inspirasti. Laudes et preces
offero, ne sit mihi donum tuum infructuosum, quod tua sponte dedisti.
Perfice quod incoepisti, dona quod me benigne praeveniendo desiderare
fecisti. Converte, misericordissime, meum teporem in ferventissimum
tui amorem.
Ad hoc, clementissime, tendit haec oratio mea, haec memoria et
beneficiorum tuorum meditatio, ut accendam in me tuum amorem. Tua
me, Domine, bonitas creavit, tua misericordia creatum ab originali
peccato mundavit, tua patientia post illam emundationem Baptismi in
aliis peccatorum sordibus volutatum hactenus toleravit, nutrivit,
exspectavit. Exspectas tu, bone Domine, correctionem; exspectat
anima mea ad sufficienter poenitendum, ad bene vivendum, tuae gratiae
inspirationem. Deus meus, creator meus, tolerator meus et nutritor
meus, esto adjutor meus. Te sitio, te esurio, te desidero, ad te
suspiro, te concupisco: et sicut pupillus benignissimi patris orbatus
praesentia, flens et ejulans incessanter ejus dilectam faciem toto
corde amplectitur; sic et ego, non quantum debeo, sed quantum queo,
memor passionis tuae, memor alaparum tuarum, memor flagellorum, memor
crucis, memor vulnerum tuorum, memor qualiter pro me occisus es,
qualiter conditus, qualiter sepultus, simul memor gloriosae tuae
resurrectionis et admirabilis ascensionis, haec indubitata fide teneo,
exsilii mei aerumnas defleo, spero tui adventus solam consolationem,
ardenter desidero tui vultus gloriosam contemplationem.
Heu mihi, qui videre non potui Dominum Angelorum, humiliatum ad
conversationem hominum, ut homines exaltaret ad conversationem
Angelorum, cum Deus offensus moriebatur, ut peccator viveret! Heu
qui tam admirabili, tam inaestimabili pietate praesens obstupescere non
merui! Cur, o anima mea, te praesentem non transfixit gladius
acutissimi doloris, cum ferre non posses vulnerari lancea latus tui
Salvatoris, cum videre nequires violari clavis manus et pedes tui
Plasmatoris, cum horreres effundi sanguinem tui Redemptoris? Cur
non es inebriata lacrymarum amaritudine, cum ille potaretur amaritudine
fellis? Cur non es compassa castissimae Virgini, dignissimae matri
ejus, benignissimae dominae tuae? Domina mea misericordissima, quos
fontes dicam erupisse de pudicissimis oculis, cum attenderes unicum
filium tuum innocentem coram te ligari, flagellari, mactari? Quos
fletus credam perfudisse piissimum vultum, cum suspiceres eumdem et
Deum et Dominum tuum in cruce sine culpa extendi, et carnem de carne
tua ab impiis crudeliter dissecari? Quibus singultibus aestimabo
purissimum pectus vexatum esse, cum tu audires: Mulier, ecce filius
tuus; et discipulus, Ecce mater tua (Joan. XIX, 26 et
27): cum acciperes discipulum pro Magistro, servum pro Domino?
Utinam cum felice Joseph Dominum meum de cruce deposuissem,
aromatibus condiissem, in sepulcro collocassem, aut saltem prosecutus
vel consecutus essem, ut tanto funeri non deesset aliquid mei
obsequii! Utinam cum beatis mulieribus corusca visione Angelorum
essem perterritus, et audissem nuntium dominicae resurrectionis,
nuntium meae consolationis, nuntium tam exspectatum, nuntium tam
desideratum! Utinam, inquam, audissem ex ore Angeli, Nolite
timere vos: Jesum quaeritis crucifixum; surrexit, non est hic
(Marc. XVI, 6)! Benignissime, suavissime, serenissime,
quando restaurabis mihi, quia non vidi illam beatam tuae carnis
incorruptionem, quia non fui deosculatus loca vulnerum, fixuras
clavorum, quia non respersi lacrymis gaudii cicatrices testes veri
corporis? Admirabilis, inaestimabilis, incomparabilis, quando
consolaberis me et compesces a dolore meo? Non enim capit in me dolor
meus quamdiu peregrinus sum a Domino meo. Heu mihi, Domine, heu
animae meae; recessisti, consolator vitae meae, nec vale dixisti
mihi! Ingrediens vias tuas benedixisti tuis, nec adfui; elevatis
manibus a nube susceptus es in coelum (Luc. XXIV, 50 et
51), nec vidi; Angeli promiserunt te rediturum, nec audivi.
Quid dicam? quid faciam? quo vadam? ubi eum quaeram? ubi vel quando
inveniam? Quem rogabo? Quis nuntiabit dilecto, quia amore langueo?
Defecit gaudium cordis mei, versus est in luctum risus meus: defecit
caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum.
Renuit consolari anima mea, nisi de te, dulcedo mea. Quid enim mihi
est in coelo, et a te quid volui super terram? Te volo, te spero,
te quaero: tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum; vultum tuum,
Domine, requiram, ne avertas faciem tuam a me. Amator hominum
benignissime, tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
Mi advocate tutissime, miserere orphani derelicti: pupillus factus
sum absque patre; anima mea quasi vidua. Respice orbitatis et
viduitatis meae lacrymas, quas tibi offero donec redeas. Age jam,
Domine , appare mihi, et consolatus ero; ostende faciem tuam, et
salvus ero; exhibe praesentiam tuam, et consecutus ero desiderium
meum; revela gloriam tuam, et erit perfectum gaudium meum. Sitivit
in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII,
2). Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et
apparebo ante faciem Dei mei (Psal. XLI, 3)? Quando venies,
consolator meus, quem exspecto? O si quando videbo gaudium meum quod
desidero! o si satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI,
15), quam esurio! O si inebriabor ab ubertate domus tuae, ad quam
suspiro; si potabis me torrente voluptatis tuae (Psal. XXXV,
9), quam sitio! Sint mihi Domine interim lacrymae meae panes die
ac nocte, donec dicatur mihi, Ecce Deus tuus (Psal. XLI,
4); donec audiam, Anima, ecce sponsus tuus. Pasce me interim
singultibus meis, pota me interim fletibus meis, refocilla me
doloribus meis: veniet interea fortasse Redemptor meus, quia bonus
est; nec tardabit, quia pius est. Ipsi gloria in saecula
saeculorum. Amen.
|
|