CAPUT V. Invocatio Patris per Filium quam efficax.

Invoco te, Deus meus, invoco te, quia prope es omnibus invocantibus te, sed invocantibus in veritate: tu enim veritas es. Doce me, quaeso, clementiam tuam, sancta Veritas, te invocare in te; quia hoc fieri quomodo oporteat nescio, sed a te doceri, beata Veritas, humiliter imploro. Abs te enim sapere, desipere est; te vero nosse, perfectum scire est. Erudi me, divina sapientia, et doce me legem tuam. Credo sane, quia quem tu erudieris beatus, et de lege tua docueris eum. Desidero invocare te, quod quaeso ut in veritate fiat. Quid est in veritate invocare veritatem, nisi in Filio Patrem? Ergo, sancte Pater, sermo tuus veritas est, principium verborum tuorum veritas. Hoc quippe est verborum tuorum principium, quod in principio erat Verbum. In ipso principio te summum adoro Principium. In ipso veritatis Verbo te, perfecta, invoco, Veritas, quo in ipsa eadem dirigas me veritate et doceas. Quid enim dulcius, quam Genitorem in nomine Unigeniti exorare, Patrem in recordatione Filii ad pietatem inflectere, regem charissimae sobolis denotatione mitigare? Sic rei solent carceribus eripi, sic mancipati vinculis liberari, sic tristem capitis excepti sententiam, non solum vitam, sed insuper nancisci insolitam gratiam, dummodo iratis principibus dilectae prolis intimaverint charitatem; sic delinquentes servuli evadunt supplicia dominorum, dum pro eis intervenit dulcedo filiorum. Sic te, omnipotens Pater, per omnipotentis Filii tui charitatem postulo, educ de carcere ad confitendum nomini tuo animam meam (Psal. CXLI, 8): libera me a vinculis peccatorum, per coaeternum flagito unicum tibi Natum; meque, cui propria merita lethalem minantur sententiam, pretiosissimae ad dexteram tuam consedentis prolis interpellatione restaura placatus ad vitam. Quem enim alium dirigam intercessorem tibi nescio, nisi hunc qui est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2), qui sedet ad dexteram tuam, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Ecce advocatus meus apud te Deum et Patrem. Ecce pontifex summus, qui non alieno eget expiari sanguine, quia proprio fulget perfusus cruore. Ecce hostia sancta, bene placens et perfecta, in odorem suavitatis et oblata et accepta. Ecce agnus sine macula, qui coram se tondentibus obmutuit (Isai. LIII, 7), qui alapis caesus, sputis illitus, opprobriis affectus, os suum non aperuit. Ecce qui peccatum non fecit, peccata mea pertulit, et languores meos suo livore sanavit (I Petr. II, 22, 24).