|
Aspice, Pater pie, piissimum Filium pro me tam impia passum.
Respice, clementissime Rex, qui patitur, et reminiscere benignus
pro quo patitur. Nonne hic est, mi Domine, innocens ille, quem,
ut servum redimeres, Filium tradidisti? Numquid auctor vitae hic
est, qui ut ovis ad occisionem ductus (Isai. LIII, 7),
tibique obediens usque ad mortem factus (Philipp. II, 8),
atrocissimae non timuit nescis subire genus? Recole, totius salutis
dispositor, quia hic ipse est, quem etsi tua ex virtute genuisti,
meae tamen infirmitatis participem fieri voluisti. Vere haec est tua
deitas, quae meam induta naturam, crucis ascendit patibulum, quae in
assumpta carne triste tulit supplicium. Reduc, Domine Deus meus,
oculos majestatis tuae super opus ineffabilis pietatis. Intuere dulcem
natum toto corpore extensum, cerne manus innoxias pio manantes
sanguine; et remitte placatus scelera quae patraverunt manus meae.
Considera inerme latus crudeli perfossum cuspide; et renova me
sacro-sancto fonte illo, quem inde fluxisse credo. Vide immaculata
vestigia, quae non steterunt in via peccatorum (Psal. I, 1),
sed semper ambulaverunt in lege tua, diris confixa clavis; et perfice
gressus meos in semitis tuis, facque odio habere benignus omnem viam
iniquitatis. Viam iniquitatis, misericors, amove a me, facque me
propitius viam veritatis eligere. Oro te, rex sanctorum , per hunc
sanctum sanctorum, per hunc Redemptorem meum, fac me currere viam
mandatorum tuorum: ut ei valeam spiritu uniri, qui mea non horruit
carne vestiri. Numquid non attentis, pie Pater, adolescentis Filii
charissimi caput, nivea cervice deflexa pretiosam resolutum in mortem?
Aspice, mitissime Conditor, dilectae sobolis humanitatem; et
miserere super infirmi plasmatis debilitatem. Candet nudatum pectus,
rubet cruentum latus, tensa arent viscera, decora languent lumina,
regia pallent ora, procera rigent brachia, crura pendent marmorea,
rigat terebratos pedes beati sanguinis unda. Specta, gloriose
Genitor, gratissimae prolis lacerata membra; et memorare benignus
quae mea est substantia. Conspicare Dei hominis poenam; et releva
conditi hominis miseriam. Vide redemptoris supplicium; et remitte
redempti delictum. Hic est, Domine mi, quem propter peccata populi
tui percussisti, licet ipse sit dilectus in quo tibi bene complacuisti
(Matth. III, 17). Hic est ille innocens, in quo dolus
inventus non est; et tamen cum iniquis deputatus est (Isai.
LIII, 9, 12).
|
|