|
Quid commisisti, dulcissime puer, ut sic judicareris? Quid
commisisti, amantissime juvenis, ut adeo tractareris? Quod scelus
tuum, quae noxa tua; quae causa mortis, quae occasio tuae
damnationis? Ego enim sum tui plaga doloris, tuae culpa occisionis.
Ego tuae passionis livor, tui cruciatus labor. Ego tuae mortis
meritum, tuae vindictae flagitium. O mirabilis censurae conditio, et
ineffabilis mysterii dispositio! Peccat iniquus, et punitur justus;
delinquit reus, et vapulat innocens; offendit impius, et damnatur
pius: quod meretur malus, patitur bonus; quod perpetrat servus,
exsolvit dominus; quod committit homo, sustinet Deus. Quo, Nate
Dei, quo tua descendit humilitas? quo tua flagravit charitas? quo
processit pietas? quo excrevit benignitas? quo tuus attigit amor? quo
pervenit compassio? Ego inique egi, tu poena multaris; ego facinus
admisi, tu ultione plecteris; ego crimen edidi, tu torturae
subjiceris: ego superbivi, tu humiliaris; ego tumui, tu attenuaris;
ego inobediens exstiti, tu obediens scelus inobedientiae luis; ego
gulae parui, tu inedia afficeris; me ad illicita rapuit concupiscentia
arboris , te perfecta charitas ducit ad crucem; ego praesumpsi
vetitum, tu subisti equuleum; ego delector cibo, tu laboras
patibulo; ego fruor deliciis, tu laniaris clavis; ego pomi
dulcedinem, tu fellis gustas amaritudinem; mihi ridens congaudet
Eva, tibi plorans compatitur Maria. Ecce, Rex gloriae, ecce mea
impietas, et tua claret pietas. En mea injustitia, et tua liquet
justitia.
Quid, Rex meus et Deus meus, quid retribuam tibi pro omnibus quae
tribuisti mihi? Non enim inveniri in corde potest hominis, quod
condigne talibus referatur praemiis. Numquid sagacitas machinari
potest humana, cui comparetur miseratio divina? Nec est creaturae
moliri officium, quo juste Creatoris recompenset praesidium. Est
autem, Nate Dei, in hac tua admirabili dispositione, est cui
fragilitas mea in aliquo suppeditet, si tua visitatione compuncta mens
carnem suam crucifigat cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V,
24): et si hoc a te conceditur, quasi jam tibi incipit compati,
quia et tu pro peccato dignatus es mori. Sicque per interiorem
victoriam te duce armabitur ad exteriorem palmam: quatenus devicta
persecutione spirituali, non vereatur pro amore tuo subjici gladio
materiali. Ita exiguitas conditionis, si tuae complacet pietati,
magnitudini valebit pro viribus respondere Conditoris. Et haec
coelestis medicina, bone Jesu, hoc tui antidotum amoris. Oro te per
antiquas misericordias tuas, infunde vulneribus meis, quod rejecta
vipereae contagionis bile, redintegret me incolumitati pristinae: quo
gustatum tuae nectar suavitatis faciat me illecebrosa mundi prospera
toto affectu despicere, et nulla ejus pro te adversa formidare;
memorque perpetuae nobilitatis, semper fastidiam ventos hujus
transitorii tumoris. Nihil, quaeso, sine te mihi dulcescat, nihil
complaceat, nil pretiosum, nil praeter te mihi arrideat speciosum:
vilescant, obsecro abs te, mihi omnia, sordeant universa. Quod tibi
adversum, sit mihi molestum; sic et beneplacitum, indeficiens
desiderium. Taedeat me gaudere sine te, et delectet tristari pro te.
Sit mihi nomen tuum refocillatio, et memoria tua consolatio; fiant
mihi lacrymae meae panes (Psal. XLI, 4), tuas die ac nocte
investigando justificationes; sit mihi bonum lex oris tui super millia
auri et argenti (Psal. CXVIII, 72). Sit obedire tibi
amabile; et resistere, exsecrabile. Rogo te, spes mea, per omnes
potestates tuas, ut propitieris impietatibus meis. Adaperi aures meas
mandatis tuis, et ne declines, flagito per nomen sanctum tuum, in
verba malitiae cor meum, ad excusandas excusationes in peccatis. Peto
etiam per admirabilem humilitatem tuam, ne veniat mihi pes superbiae,
et manus peccatoris non moveat me.
|
|