|
Ecce, omnipotens Deus, Pater Domini mei, dispone benignus quomodo
mihi miserearis; quoniam quidquid pretiosius inveni, devote obtuli,
quidquid carius reperi, suppliciter praesentavi. Nihil mihi reliqui,
quin tuae exposuerim majestati; nihil jam superest quod adjiciam, quia
totam tibi delegavi spem meam. Direxi tibi advocatum meum dilectum
Filium tuum, misi gloriosam progeniem inter me et te mediatorem;
misi, inquam, intercessorem, per quem confido veniam. Misi verbis,
quod pro me dixi missum factis : et numeravi sanctissimae tibi sobolis
mortem, quam pro me credo fuisse perpessam. Credo missam a te
deitatem, meam suscepisse humanitatem: in qua dignum duxit vincula,
alapas, sputa irrisionesque perferre, necnon crucem, clavos telumque
suscipere. Hanc olim infantiae vagitibus demolitam, pueritiae pannis
adstrictam, juventae sudoribus vexatam, jejuniis maceratam, vigiliis
afflictam, itineribus fessam; postea affectam flagris, laceratam
suppliciis, deputatam cum mortuis, ditatam vero gloria resurrectionis
coelorum gaudiis induxit, et in dextera tuae celsitudinis collocavit.
En placatio mea, et propitiatio tua.
Hic intende pius quem genueris Filium, et quem redemeris servum.
Hic aspice factorem, et ne despicias facturam. Amplectere serenus
pastorem, et recipe misericors allatam propriis humeris ovem. Hic
ipse est fidelissimus pastor ille, qui dudum errabundam per abrupta
montium, per praecipitia vallium multis quaesierat variisque
laboribus; quique jam morienti, jam per longa exsilia deficienti,
tamen inventae gaudens se supposuit, et miro sibi adnisu charitatis
innixam de confusionis abysso levavit, piisque astrictam complexibus ad
nonaginta novem unam quae perierat reportavit (Luc. XV, 4-7).
Ecce, Domine mi rex, Deus omnipotens, ecce pastor bonus refert
tibi quod commisisti ei. Suscepit, te disponente, ad salvandum
hominem, quem tibi restituit omni labe immunem. Ecce tuum tibi
charissimus Natus plasma reconciliat, quod a te procul deviarat. En
gregi tuo pastor mitis reformat, quod praedo violentus abegerat.
Reddit tuis conspectibus servum, quem sua fecerat conscientia
fugitivum: ut qui per se meruit poenam, per fautorem hujusmodi
mereatur veniam; cuique pro culpis supererat gehenna , tanto duce jam
confidat revocari ad patriam.
Potui per me te, sancte Pater, offendere; sed non valui per me
placare. Factus est adjutor meus, Deus meus, tuus dilectus
Filius, meam participans humanitatem, ut curaret infirmitatem:
quatenus unde culpa emerserat offensionis, inde tibi immolaret
sacrificium laudis; meque per hoc redderet tuae pietati placabilem,
qui sedens ad dexteram tuam semper meae substantiae se ostenderet esse
consortem. Ecce spes mea, ecce tota fiducia mea. Si me pro mea, ut
dignum est, despicis iniquitate; respice me saltem miserans pro
dilectae sobolis charitate. Attende in Filio, quo propitieris
servo: vide carnis sacramentum, et remitte carnis reatum. Quoties
beatae prolis tibi patent vulnera, delitescant, obsecro, scelera
mea. Quoties rubet pretiosus pio de latere sanguis, diluatur,
obsecro, labes meae pollutionis. Et quia te caro lacessivit ad iram,
caro te flectat, imploro, ad misericordiam; ut, si me caro seduxit
ad culpam, caro deducat ad veniam. Multum quippe est quod mea meretur
impietas; longe autem majus, quod Redemptoris mei reposcit jure
pietas. Magna enim est mea injustitia; satis vero major Redemptoris
justitia. Quanto namque est superior Deus homine, mea malitia est
inferior ejus bonitate, ut qualitate, etiam quantitate. Quid enim
delinquere posset homo, quod non redimeret Filius Dei factus homo?
Quae tantum superbia tumeret, quam non tanta humilitas sterneret?
Quodnam esset mortis imperium, quod Nati Dei non destrueret crucis
supplicium? Nimirum, Deus meus, si aequa lance delicta peccantis
hominis, et redimentis gratia librentur auctoris; non tantum oriens ab
occidente, seu inferior separatur infernus a summo coeli cardine.
Jam, lucis optime creator, jam culpis ignosce meis, pro dilecti
Filii laboribus immensis. Jam ejus, quaeso, pietati mea impietas,
ejus modestiae mea perversitas et mansuetudini donetur ferocitas. Jam
sua meam humilitas superbiam, patientia impatientiam, benignitas
duritiam, obedientia inobedientiam, tranquillitas inquietudinem,
dulcedo amaritudinem, suavitas iram, charitas lucrifaciat
crudelitatem.
|
|