|
Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem verbis.
Verba igitur aut simplicia sunt, aut conjuncta. Simplicia sunt,
quae unum quiddam significant: ut cum dicimus homo, equus, disputat,
currit. Nec mireris quod, disputat, quamvis ex duobus compositum
sit, tamen inter simplicia numeratum est. Nam res definitione
illustratur. Dictum est autem id esse simplex, quod unum quiddam
significet. Itaque hoc includimus hac definitione, quod non
includimus eum dicimus, loquor. Quamvis enim unum verbum sit, non
habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam
personam quae loquitur. Ideo jam obnoxium est veritati aut falsitati;
nam et negari et affirmari potest. Omnis itaque prima et secunda
persona verbi quamvis singillatim enuntietur, tamen inter conjuncta
verba numerabitur, quae simplicem non habent significationem.
Siquidem quisquis dicat, ambulo; et ambulationem facit intelligi, et
seipsum qui ambulat. Et quisquis dicit, ambulas; similiter et rem
quae fit, et eum qui facit, significat. At vero qui dicit,
ambulat; nihil aliud quam ipsam significat ambulationem. Quamobrem
tertia persona verbi semper inter simplicia numerabitur; et nondum aut
affirmari aut negari potest, nisi talia verba sint, quibus necessario
cohaeret personae significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus,
pluit aut ningit, etiamsi non addatur quis pluat aut ningat, tamen
quia intelligitur, non potest inter simplicia numerari.
|
|