|
Nunc aequivoca videamus, in quibus ambiguitatum perplexio prope
infinita silvescit: conabor tamen eas in genera certa distinguere.
Utrum autem conatum meum haec facultas sequatur, tu judicabis.
Ambiguitatum igitur, quae ab aequivocis veniunt, primo genera tria
sunt: unum ab arte, alterum ab usu, tertium ab utroque. Arte nunc
dico, propter nomina quae in verborum disciplinis verbis imponuntur.
Aliter enim definitur apud grammaticos quid sit aequivocum, aliter
apud dialecticos; et tamen hoc unum quod dico, Tullius, et nomen
est, et pes dactylus, et aequivocum. Itaque si quis ex me
efflagitet, ut definiam quid sit Tullius, cujuslibet notionis
explicatione respondeo. Possum enim recte dicere, Tullius nomen
est, quo significatur homo summus quidam orator, qui Catilinae
conjurationem consul oppressit. Subtiliter attende me nomen ipsum
definisse: nam si mihi Tullius ipse, qui si viveret, digito
monstrari potuisset, definiendus foret, non dicerem, Tullius est
nomen, quo significatur homo; sed dicerem, Tullius est homo, et ita
caetera adjungerem. Item respondere possem, Hoc nomen Tullius est
dactylus, his litteris constans: quod enim eas litteras habeat, opus
est innuere. Licet enim illud dicere, Tullius est verbum, per quod
aequivocantur inter se omnia cum hoc ipso, quae supra dicta sunt, et
si quid aliud inveniri potest. Sed dico, Cum ergo hoc nomen quod
dixi, Tullius, secundum artium vocabula tam varie mihi licuit
definire; quid dubitamus esse ambiguorum genus ex aequivocis
venientium, quod merito dici possit ex arte contingere? Diximus enim
aequivoca esse, quae non ut uno nomine, ita etiam una definitione
possunt teneri. Unde nunc alterum genus est, quod ex loquendi usu
venire memoravimus. Usum nunc appello illud verbum, propter quod
verba cognoscimus. Quis enim verba propter verba conquirat et
colligat? Itaque jam constitue aliquem sic audire, ut notum ei sit,
nihil de partibus orationis, aut de metris quaeri, aut de verborum
aliqua disciplina: tamen adhuc potest cum dicitur, Tullius,
aequivocorum ambiguitate impediri. Hoc enim nomine et ipse qui fuit
summus orator, et ejus picta imago vel statua, et codex quo ejus
litterae continentur, et si quid est in sepulcro ejus cadaveris,
significari potest. Diversis enim rationibus dicimus, Tullius ab
interitu patriam liberavit; et, Tullius inauratus in Capitolio
stat; et, Tullius, tibi totus legendus est; et, Tullius hoc loco
sepultus est: unum enim nomen est, sed diversis haec omnia
definitionibus explicanda sunt. Hoc igitur genus aequivocorum est, in
quo jam nulla de disciplina verborum oritur ambiguitas, sed de ipsis
rebus quae significantur. At si utrumque confundat audientem vel
legentem, sive quod ex arte, sive ex loquendi usu dicitur, nonne
tertium genus recte annumerabitur? Cujus exemplum in sententia quidem
apertius apparet, ut si quis dicat, Multi dactylico metro
scripserunt, ut est Tullius: nam hic incertum est utrum Tullius pro
exemplo dactyli pedis, an dactylico poetae positum sit: quorum illud
ex arte, hoc ex usu loquendi accipitur. Sed in simplicibus etiam
verbis contingit, licet tantum vocem hujus verbi grammaticus
audientibus discipulis enuntiet, ut supra ostendimus. Cum igitur haec
tria genera manifestis rationibus inter se differant, rursum primum
genus in duo dividitur. Quidquid enim ex arte, verborum facit
ambiguitatem, partim sibi pro exemplo esse potest, partim non potest.
Cum enim definio quid significat nomen, possum hoc ipsum exempli
gratia supponere, quod dico nomen, utique nomen est: hac enim lege
per casus flectitur dicendo nomen, nominis, nomini, etc. Item cum
definio quid significat, dactylus, hoc ipsum potest pro exemplo esse:
etenim cum dicimus, dactylus, unam syllabam longam et duas deinde
breves enuntiamus. At vero cum definitur adverbium quid significet,
non potest hoc ipsum pro exemplo dici: etenim cum adverbium dicimus,
haec ipsa enuntiatio nomen est. Ita secundum aliam notionem,
adverbium utique adverbium est, et nomen non est; secundum aliam vero
adverbium non est adverbium, quia nomen est. Item pes creticus,
quando quid significet definitur, non potest hoc ipsum pro exemplo
esse: haec enim ipsa enuntiatio quando dicimus, creticus, prima longa
syllaba, deinde duabus brevibus constat; quod autem significat, longa
syllaba et brevis et longa est: ita et hic secundum aliam notionem,
creticus nihil aliud est quam creticus, et dactylus non est; secundum
aliam vero creticus non est creticus, quia dactylus est. Secundum
igitur genus, quod jam propter disciplinas verborum ad loquendi usum
dictum est pertinere, duas habet formas. Nam aequivoca dicta sunt,
aut ex eadem origine venientia, aut ex diversa. Ex eadem origine
appello, quando uno nomine ac non sub una definitione teneantur, uno
tamen quasi fonte dimanant, ut est istud, quia Tullius et homo et
statua et codex et cadaver intelligi potest: non possunt quidem ista
una definitione concludi, sed tamen unum habent fontem, ipsum scilicet
verum hominem, cujus et illa statua, et ille liber, et illud cadaver
est. Ex diversa origine, ut cum dicimus, nepos, longe ex diversa
origine filium filii et luxuriosum significat. Haec ergo distincta
teneamus, et inde illud genus, quod ex eadem origine appello, in quae
item dividatur: nam dividitur in duo, quorum unum translatione,
alterum declinatione contingit. Translationem voco, cum vel
similitudine unum nomen fit multis rebus, ut Tullius, et ille in quo
magna eloquentia fuit, et statua ejus dicitur. Vel ex toto, cum pars
cognominatur, ut cum cadaver illius Tullius dici potest: vel ex parte
totum, ut cum tecta dicimus totas domus. Aut a genere species: verba
enim principaliter dicunt Romani, quibus loquimur; sed tamen verba
proprie nominata sunt, quae per modos et tempora declinamus: aut ab
specie genus; nam cum scholastici non solum proprie, sed et primitus
dicantur ii qui adhuc in schola sunt; omnes tamen qui in litteris
vivunt, nomen hoc usurpant. Aut ab efficiente effectus, ut Cicero
est liber Ciceronis: aut ab effectu efficiens, ut terror, quia
terrorem fecit. Aut a continente quae continentur, ut domus etiam qui
in domo sunt dicuntur: aut a conversa vice, ut castanea arbor dicitur
quae et fructus: vel si quod aliud inveniri potest, quod ex eadem
origine quasi transferendo cognominetur. Vides, ut arbitror, quid
faciat in verbis ambiguitatem. Quae autem ad eamdem originem
pertinentia conditione declinationis ambigua esse dicimus, talia sunt.
Fac verbi causa quemque dixisse, pluit. Et haec diverse utique
definienda sunt. Item scribere cum dicit, incertum est utrum in
infinitivo activi, an imperativo passivi pronuntiatum sit. Homo cum
unum nomen sit, et una enuntiatio, tamen fit aliud ex nominativo,
aliud ex vocativo. Quin doctius et docte verbi enuntiatio quoque
diversa est. Doctius aliud est cum dicimus, doctius mancipium; aliud
cum dicimus, doctius illo disputavit. Declinatione igitur ambiguitas
orta est: nam declinationem nunc appello, quidquid sive per voces sive
per significationes flectendo verba contingit. Hic doctus et docte,
tantum per voces flexum est; hic homo et homo, secundum solas
significationes. Sed hujusmodi genus ambiguitatum minutatim concidere
ac prosequi pene infinitum est. Itaque locum ipsum hactenus notasse
suffecerit, ingenio praesertim tuo. Vide nunc ea, quae ex diversa
origine veniunt: nam ipsa dividuntur adhuc in duas primas formas,
quarum una est, quae contingit diversitate linguarum; ut cum dicimus,
iste, haec una vox aliud apud Graecos, aliud apud nos significat.
Quod genus tamen non omnis novit: non enim unicuique perspicuum est,
nisi qui linguas nosset, aut qui linguas disputaret. Altera forma
est, quae in una quidem lingua facit ambiguitatem, diversa tamen eorum
origine, quae uno vocabulo significantur, quale est illud, quod de
nepote supra posuimus. Quod rursus in duo scinditur Aut sub eodem
genere partis orationis, sicut nomen est nepos, cum filium filii, et
cum luxuriosum significat; aut sub diversis, ut dictum est a
Terentio,
|
Qui scias ergo istuc nisi periclum feceris?
|
|
|
Terent. Andr. act. 3, scen. 3, v. 33
|
sed etiam istuc pronomen, istuc adverbium. Jam ex utroque, id est
arte et usu verborum, quod in aequivocis tertium genus posueramus, tot
ambiguitatum formae possunt existere, quot in duobus superioribus
posueramus. Restat ergo illud genus ambiguum: quod in scriptis solis
reperitur. Cujus tres sunt species: aut enim spatio syllabarum fit
tale ambiguum, aut acumine, aut utroque. Spatio autem, ut cum
scribitur, venit, de tempore incertum est, propter occultum primae
syllabae spatium. Acumine autem, ut cum scribitur, pone, utrum ab
eo quod est pono, an ut dictum:
|
Pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem.
|
|
incertum est propter latentem acuminis locum. A vero ex utroque fit,
ut in superioribus de lepore diximus; nam non solum producenda, sed
acuenda est etiam penultima syllaba hujus verbi, si ab eo quod est
lepos, non ab eo quod est lepus, deflexum est.
|
|