|
Conjuncta verba sunt, quae sibi connexa res plures significant, ut
cum dicimus, homo ambulat, aut homo festinans in montem ambulat, et
si quid tale. Sed conjunctorum verborum alia sunt, quae sententiam
comprehendunt, ut ea quae dicta sunt; alia quae non comprehendunt,
sed exspectant aliquid; ut eadem ipsa quae diximus, si subtrahas
verbum quod positum est, ambulat, quamvis enim verba conjuncta sint,
homo festinans in montem; tamen adhuc pendet oratio. Separatis igitur
his verbis quae non implent sententiam, restant ea verba conjuncta quae
sententiam comprehendunt: horum item duae species sunt. Aut enim sic
sententia comprehenditur, ut vero aut falso teneatur obnoxia, ut est,
omnis homo ambulat; aut, omnis homo non ambulat; et si quid
hujusmodi. Aut sic impletur sententia, ut licet perficiat propositum
animi, affirmari tamen negarive non possit: ut cum imperamus, cum
optamus, cum exsecramur, et his similia. Nam si quis dicat, perge
ad villam, vel utinam pergat ad villam, aut, dii illum perdant; non
potest argui quod mentiatur, aut credi quod verum dicat. Nihil enim
affirmavit vel negavit: ergo nec tales sententiae in quaestionem
veniunt, aut disputatorem requirunt.
|
|