CAPUT III. Quae simplices sententiae, quae conjunctae.

Sed illae quae requiruntur, aut simplices sunt, aut conjunctae. Simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur: ut est illud quod dicimus, omnis homo ambulat. Conjunctae sunt de quarum copulatione judicatur: ut est, si ambulat, movetur. Sed cum de conjunctione sententiarum judicium fit, tamdiu est donec perveniatur ad summam. Summa autem est quae conficitur ex concessis. Quod dico tale est, Qui dicit, Si ambulat, movetur, probare vult aliquid, ut hoc concesso, verum esse restet illi dicere, quod ambulet: et summa consequatur, quae jam negari non potest, id est quod movetur: quae item non potest concedi, id est quod non ambulet. Rursus si hoc modo velit dicere, homo iste ambulat, simplex sententia est: quam si concessero, et aliam quae aliquid exspectat ad completionem sententiae adjunxerit: quisquis autem ambulat, movetur. Et hanc etiam si concessero, ex hac junctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum, illa summa sequitur, quae jam necessario concedatur, id est, igitur homo iste movetur.