|
His igitur breviter constitutis, singulas partes consideremus. Nam
sunt primae duae, una de iis quae simpliciter dicuntur, ubi est quasi
materia dialecticae; altera de iis quae conjuncta dicuntur, ubi jam
quasi opus apparet. Quae de simplicibus, vocatur de loquendo. Illa
vero quae de conjunctis est, in tres partes dividitur. Separata enim
conjunctione verborum quae non implet sententiam, illa quae sic implet
sententiam, ut nondum faciat quaestionem vel disputatorem requirat,
vocatur de eloquendo. Illa vero quae sic implet sensum, ut de
sententiis simplicibus judicetur, vocatur de proloquendo. Illa quae
sic comprehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione judicetur,
donec perveniatur ad summam, vocatur de proloquiorum summa. Has ergo
singulas partes diligentius explicemus.
|
|