CAPUT V. Quomodo de rebus, verbis, dicibilibus, dictionibus, tractetur in logica. Differunt dicibile, et dictio.

Verbum est uniuscujusque rei signum, quod ab audiente possit intelligi, a loquente prolatum. Res est quidquid intelligitur vel sentitur vel latet. [Sciuntur enim corporalia, intelliguntur spiritualia; latet vero ipse Deus, et informis materia. Deus est quod neque corpus est, neque animal est, neque sensus est, neque intellectus est, neque aliquid quod excogitari potest. Informis materia est mutabilitas mutabilium rerum, capax omnium formarum .] Signum est et quod seipsum sensui, et praeter se aliquid animo ostendit. Loqui est articulata voce signum dare. Articulata autem dico quod comprehendi litteris potest. Haec autem omnia quae definita sunt, utrum recte definita sint, et utrum hactenus verba definitionis aliis definitionibus prosequenda fuerint, ille indicabit locus in quo definiendi disciplina tractatur. Nunc quod instat, accipe intentus. Omne verbum sonat. Cum enim est in scripto, non verbum, sed verbi signum est. Quippe inspectis a legente litteris, occurrit animo, quod voce prorumpat. Quid enim aliud litterae scriptae, quam seipsas oculis, et praeter se animo voces ostendunt? Quia et paulo ante diximus, signum esse quod seipsum sensui, et praeter se animo aliquid ostendit: quae legimus igitur, non verba sunt, sed signa verborum. Sed ut ipsa littera, cum sit pars minima vocis articulatae, abutimur tamen hoc vocabulo ut appellemus litteram, etiam cum scriptam videmus; quamvis omnino tacita sit, neque ulla pars vocis, sed signum partis vocis appareat: ita etiam verbum appellatur cum scriptum est, quamvis verbi signum significantis vocis non eluceat. Ergo, ut coeperam dicere, omne verbum sonat. Sed quod sonat, nihil ad dialecticam. De sono enim verbi agitur, cum quaeritur, vel animadvertitur, quanta vocalium vel dispositione leniatur, vel concursione dehiscat; item consonantium vel interpositione nodetur, vel congestione asperetur; et quot vel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solo aurium tractatur negotio. Et tamen cum de his disputatur, praeter dialecticam non est: haec enim scientia disputandi est. Sed tunc verba sunt signa rerum, quando de ipsis obtinent vim; verborum autem, illa de quibus hic disputatur. Nam cum de verbis loqui nisi verbis nequeamus, et cum loquimur non nisi de aliquibus rebus loquamur, occurrit animo ita esse verba signa rerum, ut res esse non desinant. Cum ergo verbum ab ore procedit, si propter se procedit, id est ut de ipso verbo aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi quaestionique subjecta. Sed ipsa res verbum vocatur. Quidquid autem ex verbo non auris, sed animus sentit, et ipso animo tenetur inclusum, dicibile vocatur: cum vero verbum procedit, non propter se, sed propter aliud aliquod significandum, dictio vocatur. Res autem ipsa, quae jam verbum non est, neque verbi in mente conceptio, sive habeat verbum, quo jam significari possit, sive non habeat, nihil aliud quam res vocatur proprio jam nomine. Haec ergo quatuor distincte teneantur, verbum, dicibile, dictio, res. Quod dixi verbum, et verbum est, et verbum significat. Quod dixi dicibile, verbum est; nec tamen verbum, sed quod in verbo intelligitur et in animo continetur, significat. Quod dixi dictionem, verbum est, sed tale quo jam illa duo simul, id est ipsum verbum, et quod fit in animo per verbum, significantur. Quod dixi rem, verbum est, quod praeter illa tria, quae dicta sunt, quidquid restat, significat. Sed exemplis haec illustranda esse perspicio. Fac igitur a quodam grammatico puerum interrogatum hoc modo: Arma, quae pars orationis est? Quod dictum est, Arma, propter se dictum est, id est verbum propter ipsum verbum: caetera vero quod ait, quae pars orationis est, non propter se, sed propter verbum, quod arma dictum est, vel animo sensa, vel voce prolata sunt. Sed cum animo sensa sunt, ante vocem dicibilia sunt; cum autem propter id quod dixi, proruperunt in vocem, dictiones factae sunt. Ipsum vero arma, quod hic verbum est, cum a Virgilio pronuntiatum est, dictio fuit: non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur vel bella quae gessit Aeneas, vel scutum, vel caetera arma, quae Vulcanus Aeneae fabricatus est. Ipsa vero bella vel arma, quae gesta sunt aut ingesta ab Aenea; ipsa, inquam, quae cum gererentur atque essent, videbantur, quaeque si nunc adessent, vel digito monstrare possemus, aut tangere, quae etiamsi non cogitarentur, non eo tamen fit ut non fuerint: ipsa ergo per se nec verba sunt, nec dicibilia, nec dictiones; sed sunt res, quae jam proprio nomine res vocantur. Tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de verbis, de dictionibus, de dicibilibus, de rebus: in quibus omnibus cum partim verba significentur, partim non verba (nihil est enim de quo non verbis disputare necesse sit); itaque de his primo disputatur, per quae de caeteris disputare conceditur. Igitur verbum quodlibet, excepto sono, de quo bene disputatur, ad facultatem dialecticae pertinet, non ad dialecticam disciplinam. Ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricae facultatis, sed non his docetur ipsa rhetorica.