|
Ergo omne verbum propter id quod sonat, quatuor quaedam necessaria
vocat in quaestionem, originem suam, vim, declinationem,
ordinationem. De origine verbi quaeritur, cum quaeritur unde ita
dicatur: res mea sententia nimis curiosa, et non nimis necessaria.
Neque hoc mihi placuit dicere, quod sic Ciceroni quoque idem
videtur; quamvis quis egeat auctoritate in re tam perspicua? Quod si
omnino multum juvaret explicare originem verbi, ineptum esset aggredi,
quod persequi profecto infinitum est. Quis enim reperire possit, quod
quid dictum fuerit, unde ita dictum sit? Huc accedit, quod ut
somniorum interpretatio, ita verborum origo pro cujusque ingenio
praedicatur. Ecce enim verba ipsa quispiam ex eo putat dicta, quod
aurem quasi verberent: Imo, inquit alius, quod aerem. Sed nostra
non magna lis est. Nam uterque a verberando hujus vocabuli originem
trahit. Sed e transverso tertius, vide, quam rixam inferat. Quod
enim verum, ait, nos loqui oporteat, odiosumque sit, natura ipsa
judicante, mendacium; verbum a vero cognominatum est. Nec ingenium
quartum defuit. Nam sunt qui verbum a vero quidam dictum putent, sed
prima syllaba satis animadversa, secundam negligi non oportere.
Verbum enim cum dicimus, inquiunt, prima ejus syllaba verum
significat, secunda sonum. Hoc autem volunt esse bombum. Unde
Ennius sonum pedum, bombum pedum dixit: et BOASAI Graeci
clamare; et Virgilius,
(Georg. lib. 3, v.
223). Ergo verbum dictum est quasi a vero boando, hoc est verum
sonando. Quod si ita est, praescribit quidem hoc nomen, ne cum
verbum faciamus, mentiamur: sed vereor ne ipsi qui dicunt ista,
mentiantur. Ergo ad te jam pertinet judicare, utrum verbum a
verberando, an a vero solo, an a vero boando dictum putemus: an
potius unde sit dictum non curemus; cum, quod significet,
intelligamus. Breviter tamen hunc locum notatum esse de origine
verborum, volo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis
praetermisisse videamur. Stoici autumant, quos Cicero in hac re
irridet, nullum esse verbum, cujus non certa ratio explicari possit.
Et quia hoc modo, suggerere facile fuit, si diceres hoc infinitum
esse; quibus verbis alterius verbi originem interpretaveris; eorum
rursus a te originem quaerendam esse donec perveniatur eo ut res cum
sono verbi aliqua similitudine concinat, ut, cum dicimus, aeris
tinnitum, equorum hinnitum, ovium balatum, tubarum clangorem,
stridorem catenarum. Perspicis enim haec verba ita sonare, ut res
quae his verbis significantur. Sed quia sunt res, quae non sonant;
in his similitudinem tactus valere, ut si leniter vel aspere sensum
tangunt, lenitas vel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis
nomina pepererit. Et ipsum lene cum dicimus, leniter sonat. Quis
item asperitatem non et ipso nomine asperam judicet? Lene est
auribus, cum dicimus voluptas: asperum est, cum dicimus, crux. Ita
res ipsae afficiunt, sicut verba sentiuntur. Mel, quam suaviter res
ipsa gustum, tam suaviter nomen tangit auditum. Acre, in utroque
asperum est: lana et vepres, ut audiuntur verba, sic illa tanguntur.
Haec quasi cunabula verborum esse crediderunt, ut sensus rerum cum
sonorum sensu concordarent. Hinc ad ipsarum inter se rerum
similitudinem processisse licentiam nominandi: ut cum, verbi causa,
crux propterea dicta sit, quod ipsius verbi asperitas cum doloris,
quem crux efficit, asperitate concordat: crura tamen non propter
asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritia inter membra
caetera sint ligno crucis similiora, sic appellata sint. Inde ad
abusionem ventum est, ut usurpetur non tam rei similis, sed quasi
vicinae. Quid enim simile inter significationem parvi et minuti, cum
possit parvum esse, quod non modo nihil minutum sit, sed etiam aliquid
creverit? Dicimus tamen propter quamdam vicinitatem, minutum pro
parvo. Sed haec abusio vocabuli in potestate loquentis est: habet
enim parvum, ut minutum non dicatur. Illud magis pertinet ad id quod
volumus ostendere, quod cum piscina dicitur in balneis, in qua piscium
nihil sit, nihilque piscibus simile habeat, videtur tamen a piscibus
dicta propter aquam, ubi piscibus vita est. Ita vocabulum non
translatum similitudine, sed quadam vicinitate usurpatum est. Quod si
quis dicat homines piscibus similes natando fieri, et inde piscinae
nomen esse natum; stultum est hoc refutare, cum ab re neutrum
abhorreat, et utrumque lateat. Illud tamen bene accidit, quod uno
exemplo dilucidare jam possumus, quid distet origo verbi, quae de
vicinitate arripitur, ab ea quae similitudine ducitur. Hinc facta est
progressio usque ad contrarium. Nam lucus dictus putatur, quod minime
luceat; et bellum, quod res bella non sit; et foederis nomen, quod
res foeda non sit: quod si a foeditate porci dictum est, ut nonnnulli
volunt, redit ergo ad illam vicinitatem, cum id quod fit, ab eo per
quod fit nominatur. Nam et ista omnino vicinitas late patet, et per
multas partes secatur. Aut per efficientiam, ut hoc ipsum a foeditate
porci, per quem foedus efficitur; aut per effectum, ut puteus, quod
ejus effectus potatio est, creditur dictus; aut per id quod continet,
ut urbem, ab orbe appellatam volunt, quod auspicato loco circumduci
aratro solet: cujus rei et Virgilius meminit, ubi Aeneas urbem
designat aratro (Aeneid. lib. 5, v. 755): aut per id quod
continetur, ut si quis horreum mutata d littera affirmet ab hordeo
nominatum; aut per abusionem, ut cum hordeum dicimus, et ibi triticum
conditur; vel a parte totum, ut mucronis nomine, quae summa pars est
gladii, totum gladium vocant; vel a toto pars, ut capillus quasi
capitis pilus. Quid ultra provehar? Quidquid aliud annumerari
potest, aut similitudine rerum et sonorum, aut similitudine rerum
ipsarum, aut vicinitate, aut contrario, contineri videbis originem
verbi, quam prosequi non quidem ultra soni similitudinem possumus; sed
hoc non semper utique possumus. Innumerabilia enim sunt verba, quorum
ratio reddi non possit: aut non est, ut ego arbitror; aut latet, ut
Stoici contendunt. Vide tamen paululum, quomodo perveniri putant ad
illa verborum cunabula, vel ad stirpem potius atque adeo sementum,
ultra quod quaeri originem vetant, nec si quis velit, potest quidquam
invenire. Nemo ambigit syllabas, in quibus V littera locum obtinet
consonantis, ut sunt in his verbis, venter, vafer, velum, vinum,
vomis, vulnus, crassum et quasi validum sonum edere. Quod approbat
etiam loquendi consuetudo, cum quibusdam verbis eas subtrahimus, ne
onerent aurem. Nam inde est quod amasti libentius dicimus quam
amavisti, et abiit; non abivit; et in hunc modum innumerabilia.
Ergo cum dicimus, vim, sonus verbi, ut dictum est, quasi validus
congruit rei, quae significatur. Jam ex illa vicinitate per id quod
efficiunt, hoc est quia violenta sunt, dicta vincula possunt videri,
et vimen quo aliquid vinciatur. Inde vites, quod adminiculis quibus
vinciantur nexibus pendent. Hinc etiam propter similitudinem,
incurvum senem vietum Terentius appellavit. Hinc terra, quae pedibus
itinerantium flexuosa et trita est, via dicitur. Si autem via, quae
vi pedum trita est, creditur dicta, redit origo ad illam vicinitatem.
Sed faciamus a similitudine vitis vel viminis, hoc est a flexu esse
dictam: quaerit ergo me quispiam, quare via dicta est: respondeo, a
flexu, quia flexum velut incurvum vietum veteres dixerunt: unde vietos
quod cantho ambiantur, rotarum ligna vocant. Persequitur quaerere,
unde vietum flexum dicatur: et hic respondeo, a similitudine vitis.
Instat atque exigit unde istud sit vitis nomen: dico quia vincit ea
quae comprehenderit. Scrutatur ipsum vincire, unde dictum sit:
dicemus, a vi. Vis quare sic appellatur, requiret: redditur ratio,
quia robusto et valido sono verbum rei, quae significatur, congruit.
Ultra quod requirat non habet. Quot modis autem origo verborum
corruptione vocum varietur, ineptum est prosequi: nam et longum, et
minus quam illa quae dicta sunt, necessarium est.
|
|