|
Impedit auditorem ad veritatem videndam in verbis, aut obscuritas aut
ambiguitas. Inter obscurum et ambiguum hoc interest, quod in ambiguo
plura se ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur; in
obscuro autem nihil, aut parum quod attendatur, apparet. Sed ubi
parum est quod apparet, obscurum est ambiguo simile: veluti si quis
ingrediens iter, excipiatur aliquo bivio, vel trivio, vel etiam, ut
ita dicam, multivio loco, sed densitate nebulae nihil viarum quod
est, eluceat: ergo a pergendo prius obscuritate tenetur. At ubi
aliquantum rarescere nebulae coeperint, videtur aliquid, quod utrum
via sit, an terrae proprius et nitidior color incertum est: hoc est
obscurum ambiguo simile. Dilucescente coelo quantum oculis satis sit,
jam omnium viarum deductio clara est; sed qua sit pergendum, non
obscuritate, sed ambiguitate dubitatur. Item sunt obscurorum genera
tria: unum est quod sensui patet, animo clausum est; tanquam si quis
malum punicum pictum videat, qui neque viderit aliquando, nec omnino
quale esset audierit; non oculorum est, sed animi, quod cujusce rei
pictura sit, nescit. Alterum genus est, ubi res animo pateret, nisi
sensui clauderetur, sicut est homo pictus in tenebris: nam ubi oculis
apparuerit, nihil animus hominem pictum dubitabit. Tertium genus
est, in quo etiam sensui absconditur, quod tamen si ludaretur, nihilo
magis animo emineret: quod genus est omnium obscurissimum, ut si
imperitus malum illud punicum pictum etiam in tenebris cogeretur
agnoscere. Refer nunc animum ad verba, quorum istae sunt
similitudines constitutae. Pone quempiam grammaticum, convocatis
discipulis, factoque silentio suppressa voce dixisse, Temetum: quod
ab eo dictum, qui prope assidebant, satis audierunt; qui remotius,
parum; qui autem remotissime nulla omnino voce perstricti sunt. Horum
autem partim sciebant, illi scilicet qui nescio quo casu remotiores
erant, quid esset temetum; reliquos prorsus latebat: omnes
obscuritate impediebantur. Et hic jam perspicis omnia illa genera
obscuritatum. Nam qui auditu nihil dubitabant, primum illud genus
patiebantur, cui simile est, malum punicum ignorantibus, sed in luce
pictum. Qui noverant verbum, sed auribus aut parum aut omnino non
acceperant vocem; secundo illo genere laborabant, cui similis est
hominis imago, sed non in conspicuo, sed omnino tenebroso loco. Qui
autem non solum vocis, sed et significationis verbi expertes erant;
tertii generis, quod omnino deterrimum est, caecitate involvebantur.
Quod autem dictum est, quoddam obscurum ambiguo simile, in his
perspici potest, quibus verbum erat quidem notum, sed vocem penitus
nullam, aut non omnino certam perceperant. Omnia igitur obscura
loquendi genera vitabit, qui et voce quantum satis est clara, nec ore
impedito, et verbis notissimis utetur. Vide nunc in eodem grammatici
exemplo, quam longe alias impediat ambiguitas quam obscuritas verbi.
Fac enim eos qui aderant et satis sensu accepisse vocem magistri, et
illum verbum enuntiasse, quod esset omnibus notum; ut puta, fac eum
dixisse, Magnus, et deinde siluisse: attende quid incerti, hoc
audito nomine, patiantur. Quid si dicturus est, Quae pars orationis
est? Quid si de metris quaesiturus, qui sit pes? Quid si historiam
interrogaturus, ut puta, magnus Pompeius quot bella gesserit? Quid
si commendandorum carminum gratia dicturus est, Magnus et pene solus
poeta Virgilius? Quid si objurgaturus negligentiam discipulorum, in
haec deinde verba prorumpat, Magnus vos ob studium disciplinae torpor
invasit? Videsne remota nebula obscuritatis, illud quod supra dictum
est quasi eminuisse multivium? Nam hoc unum quod dictum est, magnus,
et nomen est, et pes chorius est, et Pompeius est, et Virgilius
est, et negligentiae torpor. Et si qua alia vel innumerabilia non
commemorata sunt, quae tamen per hanc enuntiationem verbi possunt
intelligi.
|
|