|
Itaque rectissime a dialecticis dictum est, ambiguum esse omne
verbum. Nec moveat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius, hoc
modo: Ambigua se aiunt audire acute, explicare dilucide: item omne
verbum ambiguum esse dicunt, quomodo igitur ambigua ambiguis
explicabunt? nam hoc est in tenebras exstinctum lumen inferre. Facile
quidem atque callide dictum. Sed hoc est quod apud eumdem Ciceronem
Scaevolae dicit Antonius: Denique ut sapientibus diserte, stultis
etiam vere videaris dicere. Quid enim aliud loco illo facit
Hortensius, nisi acumine ingenii et lepore sermonis, quasi meraco et
suavi poculo imperitis caliginem offundit? Quod enim dictum est, omne
verbum ambiguum esse, de singulis verbis dictum est. Explicantur
ambigua disputando, et nemo utique verbis singulis disputat. Nemo
igitur ambigua verba verbis ambiguis explicabit. Et tamen cum omne
verbum ambiguum sit, nemo verbum ambiguum nisi verbis, sed etiam
conjunctis, quae jam ambigua non sunt, explicabit. Ut enim si
diceretur. Omnis miles bipes est, non ex eo sequeretur, ut cohors ex
militibus bipedibus tota constaret. Ita cum dico ambiguum omne
verbum, non dico sententiam, non disputationem quamvis verbis ista
texantur. Omne igitur ambiguum verbum non ambigua disputatione
explicabitur. Nunc ambiguitatum genera videamus. Quae prima duo
sunt: unum in iis etiam, quae dicuntur; alterum quod in iis solis,
quae scribuntur, dubitationem facit. Nam si quis audierit, Acies,
et si quis legerit, poterit incertum habere, nisi per sententiam
clarescat, utrum acies militum, an ferri, an oculorum dicta vel
scripta sit. At vero si quis inveniat scriptum, verbi causa leporem,
nec appareat qua sententia positum sit, profecto dubitabit, utrum
penultima hujus verbi syllaba producenda sit, ab eo quod est lepos; an
ab eo quod est lepus corripienda. Quam scilicet non pateretur
ambagem, si accusativum hujus nominis casum voce loquentis acciperet.
Quod si quis dicat, loquentem male pronuntiare potuisse; jam non
ambiguitate, sed obscuritate impediretur auditor. Ex illo tamen
genere quod ambigno simile est, quia male latine pronuntiatum verbum,
non in diversas rationes trahit cogitantem, sed ad id quod apparet
impellit. Cum igitur ista duo genera inter se plurimum distent,
primum genus rursus in duo dividitur: nam quidquid dicitur, et per
plura intelligi potest, eadem scilicet plura aut uno vocabulo et una
interpretatione; aut tantum uno tenentur vocabulo, sed diversis
expeditionibus explicantur. Ea quae una definitio potest includere,
univoca nominantur: illis autem quae sub uno nomine necesse est
definire diverse, aequivoci nomen est. Prius ergo consideremus
univoca, ut quomodo genus hoc jam patefactum est, illustretur
exemplis. Hominem cum dicimus, tam puerum dicimus quam juvenem, quam
senem, tam stultum quam sapientem, tam magnum quam parvum, tam civem
quam peregrinum, tam urbanum quam agrestem, tam qui jam fuit quam qui
nunc est, tam sedentem quam stantem, tam divitem quam pauperem, tam
agentem aliquid quam cessantem, tam gaudentem quam moerentem vel
neutrum. Sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut
hominis nomen accepit, ita etiam hominis definitione claudatur: nam
definitio hominis est, Animal rationale, mortale: non ergo quisquam
potest dicere animal rationale mortale juvenem tantum, non etiam senem
et puerum, etc., aut sapientem esse tantum, non etiam stultum; imo
et ista et caetera, quae numerata sunt, sicut hominis nomine, ita
etiam definitione continentur: nam sive puer, sive stultus, sive
pauper, sive etiam dormiens, si animal rationale mortale non est; nec
homo est. Est autem homo; illa igitur definitione contineatur necesse
est. Et de caeteris quidem nihil ambigitur: de puero autem parvo aut
stulto, sive prorsus fatuo, aut de dormiente, vel ebrio, vel furente
dubitari potest, quomodo possunt esse animalia rationalia, etiam si
possit defendi, sed ad alia properantibus longum est. Ad id quod
agitur illud satis est, non esse istam definitionem hominis rectam,
nisi et omnis homo eadem contineatur, et praeter hominem nihil. Haec
sunt igitur univoca, quae non solum nomine uno, sed una etiam ejusdem
nominis definitione clauduntur: quamvis et inter se propriis nominibus
et definitionibus distingui possunt. Diversa enim nomina, puer,
adolescens, dives et pauper, liber et servus, et si quod aliud
differentiarum est, et inter se ideo proprias definitiones habebunt:
sed ut illis unum commune nomen est homo, sic animal rationale mortale
definitio una communis est.
|
|