|
Oratoris officium est, proposita quaestione civili
duntaxat, primum ipsam intelligere, generalis sit an
specialis, simplex an conjuncta ex pluribus, absoluta an
comparativa. Deinde cum intellexerit, invenire in ea
congruentes partitioni locos, et his morales seu naturales
accommodare sententias. Exinde judicare de inventis,
repudiare quae parum commode occurrerint: tum iis quae
judicio examinarit, dare ordinem certum. Etenim quamvis
multa pertinentia inventa sint, tamen nisi pro qualitate
et magnitudine sua, certis et quasi legitimis sedibus
collocentur, aut oberunt, aut non magnopere proficient.
Subinde ordinationi rhetor explicationem rerum commodare
debebit. Quae duabus partibus constat, structurae
qualitate et quantitate verborum. Haec omnia memoria
suscipit, quam et plerique Graecorum, et M. Tullius
in primis oratori affirmat necessariam, hoc, ut opinor,
modo:
|
“Venio nunc ad thesaurum rerum omnium memoriam;
quae nisi custos inventis, ordinatisque rebus adhibeatur,
intelligimus omnia, etiamsi praeclarissima sint, in
oratore peritura.”
|
|
Memoriam pronuntiatio sequetur,
res, ut Demostheni videtur, inter oratoria officia vel
prima vel sola: quae consistit duobus, motu corporis et
sono vocis. Haec tantum summatim tetigisse satis est,
quae sunt oratoris officia. Reliquum est videre quid sit
finis.
|
|