|
Dignoscere autem has controversiarum figuras, cum ad
multa alia convenit, tum vel in primis ad id, ut modum
praefandi, id est principia edendi, congruentem qualitati
materiam invenire possimus: non enim eadem species debet
esse principii in themate EYDOXO et AMFIDOXO
et PARADOXO, sed sua cuique forma tribuenda. Jam
primum in EYDOXO genere materiae Hermagoras negat
esse praefandum: nam si benevolentiae, inquit,
conciliandae gratia praefari solemus in bonae opinionis
themate, quale illud est Scipionis; benigni sunt hi,
apud quos locuturi sumus: nihil autem attinet parare,
quod paratum est. Sed mihi longe aliter videtur, et pace
tanti viri dixerim: neque enim est semper spectanda
auctoritas, utique cum ratione vincatur. Censeo igitur
nihil prohibere in EYDOXO genere materiae, quominus
praefemur. Nihil enim, opinor, mali est, benignos
judices benigniores reddere praefando, ut cum offensos
adversariis videmus, offensionem illam dicendo augere
conamur. Denique auloedos et citharoedos et caeteros
hujusmodi artifices, quanquam non polliceantur orationem,
videmus tamen praeloqui ante actionem. Et omnino curta et
sine capite oratio est, quae sine principio ab ipsis rebus
orditur. Utemur etiam principiis in bonae opinionis
controversiis; sed brevioribus et rectioribus paulo, et
confidentibus et plenis dignitatibus, sine jactantia
duntaxat, ne res pariat invidiam: ut est illud apud M.
Tullium contra concionem Metelli, in qua exsultare
videtur: Sic enim, ut opinor, insequar fugientem,
quoniam congredi non licet cum resistente. Quod nunquam
profecto tam magnifice dicere in exordio statim orsus
fuisset, nisi et ipsius actoris esset honesta persona, et
res de qua locuturus erat, non improba. Itemque alio
loco, cum de conjuratorum animadversione loqueretur:
Video, Patres conscripti, in me omnium vestrum ora
atque oculos esse conversos: et deinceps. Quae omnia
hujusmodi sunt, ut actor et splendori suo et rebus his de
quibus locuturus est, quasi honestissimis videatur merito
confidere. Pleraque hujusmodi exordia apud Q.
Gracchum, quanto nobilioris fuit spiritus, quae dicentem
profecto Merucium, aut aliquem ex Cannensi caterva nemo
ferret. In AMFIDOXO genere materiae moderatione
quadam utendum erit, cum principiamus, ut et turpitudinem
quae subest , et dignitatem quae est in re aut persona vel
illustrando augeamus, vel ita varie utrumque misceamus,
ut alterius partis turpitudinem alterius honestas tegat.
Neque tamen cum tanta jactatione, quanta in illo
superiori genere materiae, sed quasi cum quadam confidenti
verecundia. Si in re turpitudo erit, quantum fieri
poterit, avocabimus judicem ad personae dignitatem. Si
in persona, ad rei dignitatem quasi de periculoso in
tutiorem locum refugiemus, sed summatim leviterque
cedentes, ut despicere potius suspicionem metus, quam
timere videamur. Laborabimus autem in eo, ut confusa
utraque dignitate rei et personae, plus fiduciae in
honestate, quam metus in turpitudine habere videamur.
Sed ut limpidius hoc genus principiandi deprehendatur,
dabo exemplum quod habuit M. Tullius, cum pro M.
Scauro loqueretur. Erat enim controversia
AMFIDOXOS; quippe qui niteretur dignitate
personae M. Scauri, premeretur turpitudine criminis de
pecuniis repetundis. Utrumque in principio statim ita
confudit orator, ut et turpitudinem criminis dignitate
personae contegeret; neque tamen largiter nimium, neque
exsultanter, sed ita ut expromat nonnullam etiam metus
suspicionem. Maxime fuit optandum M. Scauro,
judices, ut nullo suscepto cujusdam odio, sine offensione
ac molestia, et caetera. In PARADOXO, id est in
malae opinionis themate, ubi et persona et dignitas
pariter laborabit, longioribus principiis utendum erit,
et purgandis suspicionibus opera tribuenda, et demisse
loquendum, cum sententiis, tum verbis etiam propius
blanditiam sitis, et querimonia quasi falsi illati
criminis, et falsae infamiae compositae adversum nos per
invidiam, etiam submissiore toto corpore conformato ad
verecundiam, submisso vultu, oculis terram intuentibus;
neque illa acriter, sed, si possumus, etiam timore
simulato. In ADOXO, id est in humili genere
materiae, proxima sermoni debent esse principia; neque
sententiis alte petitis, neque verbis ultra modum
ornatis, neque structura graviore, sed quasi resoluta et
simplici. Vis autem omnium sententiarum, quam his
principiis adhibemus ea esse debebit, ut rem a proprietate
revocet ad communitatem, et dicat omnium interesse illam
rem vindicari: propterea quod quanto quaeque minora sunt,
tanto crebrius et magis inter multos cadere possint. Nec
tam oportere spectari magnitudinem rerum et personarum,
quam rationem aequi et iniqui, veri et falsi: eamdem enim
esse horum in minimis vim, quam in maximis. Talia
principia sunt pleraque apud Demosthenem in iis libris qui
inscribuntur Idiotici, et magis apud Lysiam, et apud
quosdam ex nostris veteribus. Certe Marcus Tullius cum
pro Archia diceret, non aliter exorsus est.
|
|