|
Finis est, ut opinor, in omnibus rebus, ad quem cuncta
referuntur, cujus causa fiunt reliqua omnia: a Graecis
TELOS dicitur. Quod etiam in philosophorum pene
omnibus disputationibus quaeritur, quis sit finis bene
vivendi; virtus, an voluptas? Finem igitur proprium
oratoris officii alius alium probaverunt. Quibusdam enim
visum est, summam oratoris officii in bene dicendo esse,
quibusdam in recte dicendo, quibusdam in persuadendo
consistere. Quinetiam illi qui bene aut vere dicere finem
oratoris officii putaverunt, non abnuunt tamen horum
ipsorum finem esse, persuadere: ut sit finis oratoris
officii, bene dicere; finis bene dicendi, persuadere.
Ergo quasi consensu omnium finis est oratoris officii,
persuadere. Hoc quia in calumniam videbatur posse
recedere (non enim semper persuadet orator; nec si
aliquando persuadere non possit, facultatem et nomen
oratoris amittit), addidit Hermagoras, quo calumniam
effugeret, finem esse oratoris officii, persuadere,
quatenus conditio rerum personarumque patitur. Alia
subinde ex eodem verbo persuadendi calumnia nascitur,
inventa sane a Platone, tractata multum in Gorgia; sed
post ac multo impudentius a quibusdam technicis
obtrectantibus Hermagorae frequentata . Negant quippe
proprium esse finem oratoris officii persuadere, sed
communem pene cum universis: nam et mathematicos de iis,
quae in notitiam ipsorum ceciderunt, persuadere; et
medicos de iis, quae in arte ipsorum contineantur,
persuadere; opifices etiam et tabernarios, fabros, et si
qui hujusmodi sunt, posse de eo, quod agant, cuivis
probabiliter persuadere, quasi ratione faciant: ergo non
esse integrum finem, qui solam communitatem habeat,
careat proprietate: esse actum persuadendi communem cum
multis, et idcirco non esse persuadere proprium finem
oratoris officii. Huic quoque calumniae Hermagoras
percommode obsistit. Dicit enim esse oratoris officium,
persuadere, quatenus rerum et personarum conditio
patitur, duntaxat in civilibus quaestionibus: nam
medicorum et philosophorum et caeterae hujusmodi
quaestiones extra regulam civilem, quam POLITIKEN
Graeci vocant, collocantur.
|
|