CAPUT III. De civilibus quaestionibus, et differentia generalium et specialium.

Sunt autem civiles quaestiones, quarum perspectio in communem animi conceptionem potest cadere, quam Graeci ENNOIAN vocant. Verum ut facilius intelligas, quae sit haec ipsa conditio quam demonstratam esse volumus, omnia quaecumque hujusmodi sunt, ut ea nescire pudoris sit, et quae vel ignorantes, quasi sciamus tamen cum simulatione prae nobis ferimus, quotiescumque in dubitationem vocantur, efficiunt civilem quaestionem. Quod dico hujusmodi est, si de pondere alicujus rei quaeratur, si non videaris scire quot librarum sit, non est erubescendum; si de longitudine non videris scire quot pedum sit, non est erubescendum; si de caeteris hujusmodi rebus quas persequi longum est: et ideo quotiescumque in dubitationem venerint, licet faciant quaestionem, tamen civilem facere non possunt. At ubi quaeritur, sitne aliquid justum an injustum, honestum an inhonestum, laudandum an reprehendendum, praemio afficiendum an supplicio, utile an inutile, et si qua hujusmodi sunt; nemo non etiam extra omnem artem et scientiam collocatus erubescat, si haec nescire videatur. Inde est quod omnes persuasum habeant, aut certe aliis persuadere non dubitent, posse se concipere animo discrimen justi et injusti, honesti et inhonesti, caeterorumque quae supra diximus; et idcirco quae dubitationes in hujusmodi rebus oriuntur, civiles vocantur quaestiones, quasi non propriae paucorum, sed communes universorum. Quae cum ita sint, meritoque communi conceptione animi perspici possint, quaestiones quae DIA TES ENNOIAS deprehendi possunt, civiles vocantur et sunt, in quibus versari et perstare debebit orator. Duo sunt primi et quasi generales civilium modi quaestionum, quorum alter TESIS, alter YPOTESIS vocatur a Graecis. Nos priori nomen nisi graecum dare non possumus, ne posteriori quidem, quam quod videamur dedisse: dedimus quippe; controversiam dicimus , quod nomen tam in TEN TESIN, quam in TEN YPOTESIN potest cadere: in utroque enim quaestio, hoc est controversia est. Porro TES YPOTESEOS significatio, et declaratur ex ipso composito nomine, et est aliquid quod est YPO TEN TESIN, id est sub illo genere quasi species. Thesis est res quae admittit rationalem considerationem, sine definitione personae. Hypothesis est seu controversia, ut improprio nomine utamur, res quae admittat rationalem contentionem cum definitione personae. Melius autem declarabuntur sub exemplo: thesis est quaestio hujusmodi, an navigandum, an philosophandum; hypothesis est quaestio hujusmodi, an decernendum duelli praelium. Nec desunt qui hinc etiam Hermagoram criminentur; et Apollodorus in primis, qui negat quidquam aliud esse hypothesin, quam thesin, et nullius momenti esse discrimen personarum, quanquam utrumque hoc genus quaestionis Hermagoras distinxisse videatur: non minus enim infinitam et interminatam esse hypotheseos quam theseos quaestionem. Nam cum quaeratur, sit necne animadvertendum in Orestem, non personam esse, quae faciat quaestionem, sed factum; et nihil interesse an ita quaeratur, sit necne animadvertendum in matricidam: quod si ita est, nihil inter hypothesin, thesinque distaret. Ad haec nostri, primo omnium qualitatem personarum quaestionibus differentiam afferre, ipsisque etiam hypothesibus, id est controversiis saepe evenire, ut punita et impunita, honorata et inhonorata, quaedam relinquenda videantur, non tam ex rerum qualitate, quam qualitate personae. Deinde etiam illo distare haec duo genera quaestionum, quod in thesi perspectio sit alicujus rei qualis sit, in hypothesi contentio; et quantum interest inter perspectionem et contentionem, tantum inter thesin et hypothesin esse discriminis. Deinde in thesi quaeri, quid omnes oporteat facere; in hypothesi, quid unum aut alterum aut paulo plures, certe definitum hominum modum. Et etiam illa differentia accidit, quod in thesi, quasi ignorantes quaerimus quid sit optimum factu; in hypothesi, quasi scientes defendimus. Tum quod omnis thesis de futuro est; hypothesis raro, quin imo nunquam nisi de praeterito, aut eo quod jam agatur, facit quaestionem: nemo enim neque reus fieri potest, nisi fecerit aut fecisse dicatur, neque praemium aut aliquid hujusmodi petere, nisi jam meritus sit, aut meritum esse se contendat. Huic loco opponunt tyrannidis et proditionis reos, et veneficii imperati, et si qua in eumdem modum excogitari possunt: in quo studio criminandi falluntur. Nam et in eo quod proditionis reus est, non de futura re quaeritur, id est de ipsa proditione, sed de eo an susceperit consilium proditionis, quod utique praecessit; et de tyrannide aeque, an cogitarit tyrannidem; et de parricidio, num perpetrato; et de veneficio. Ergo semper aut de praeterito, aut de praesenti in hypothesi nascitur quaestio; in thesi contra nunquam nisi de futuro: quae si ita sunt, satis utriusque declarata est diversitas.