|
Nunc quoniam quidem de differentia generalium, et
specialium quaestionum satis dictum est, separataque thesi
ab hypothesi, ut perinde distaret re ac nomine;
consequens esse videtur dicere, quid sit quod hypothesin,
id est controversiam efficiat. Est igitur circumstantia
rerum quam PERISTASIN Hermagoras vocat, sine
qua ulla omnino controversia non potest esse. Quid sit
autem PERISTASIS, facilius partitione quam
definitione ejus deprehendi potest. Sunt igitur partes
circumstantiae, id est PERISTASEOS, septem,
quas Hermagoras MORIA PERISTASEOS vocat,
Theodorus STOIKEIA PRAGMATON, id est
elementa: quod ex eorum conjunctione quaestiones fiant,
perinde atque ex conjunctione litterarum, nomina et verba
fieri videmus. Sed sive STOIKEIA sive MORIA
rectius dicantur, nos omissa controversia nominis, quae
sint ipsa dicamus. Sunt igitur haec, quis, quid,
quando, ubi, cur, quemadmodum, quibus adminiculis:
quas Graeci PERISTASEOS AFORMAS vocant.
Horum autem omnium, aut rationalis plurimorum congregatio
conflat quaestionem, aut legalis. Sed nimirum singulorum
proprietas exprimenda est. Quis, significantiam habet
personae, quae spectatur duobus modis, ex nomine et
qualitate. Ex nomine, hoc modo: Quis? Camillus,
C. Marius, L. Sulla. Ex qualitate: Quis?
dives, pauper, imperator. Est autem definita in
nominibus, infinita in qualitatibus personarum
perspectio, quando in appellationem nihil praeter nomen
cadit; in qualitatem et fortuna, et aetas, et conditio,
et disciplina, et caetera quae sunt infinita numero.
Quid, significantiam habet rei, quae facta ab aliquo,
vel dicta, vel cogitata, fieri, dici, cogitari,
futurum esse, dictum, cogitatum iri videatur, bona vel
mala, honesta vel inhonesta, justa vel injusta, utilis
vel contra, necessaria vel parva, magna vel parum usitata
vel nova. Quando, temporis significationem habet; velut
interdiu ac noctu, sacro an in irreligioso die: etiam ex
accidentibus, quae interdum dant tempori suam qualitatem,
velut in belli an pacis tempore, in seditione an in
concordia, in libertate an in dominatione; et si qua in
eumdem modum cadere possunt. Ubi, loci significationem
habet; veluti in civitate an extra, in sacro loco an in
profano, in mari an in terra. Cur, significat causam
faciendi, vel dicendi, vel cogitandi, res (ut mea fert
opinio) ad constituendam quaestionem in primis
necessaria. Quemadmodum significationem habet ex facti,
vel quod fiat, futurumve sit demonstratione; veluti
clam, palam, per vim, per dolum; et si qua sunt
similia, in eumdem modum cadunt. AFORMAI, quas
nos adminiscula dicimus, demonstrationem habent earum
rerum per quas factum esse aliquid dicatur; ut est
laqueus, gladius, venenum, litterae, internuntius,
mandata, servus, conscius, sicarius. Horum
articulorum, ut supra dixi, aut omnium aut plurimorum
rationales incursus facient civilem quaestionem.
|
|