|
Rationales quaestiones quas Hermagoras LOGIKAS
vocat: melius enim puto sic eas cognominari quam
verbales; quia LOGIKAI non ex verbi, sed rationis
significatione appellatae sunt a technicis, cum alioquin
LOGOS interdum verbum significet, interdum rationem:
igitur rationales, sive LOGIKAI quaestiones fiunt
modis quatuor. Hoc enim in illis quaeritur, an sit,
quid sit, quale sit, an induci in judicium debeat. Ubi
quaeritur an sit, genus id quaestionis Hermagoras
SOKASMON vocat: nos conjecturam possumus dicere.
Item Theodorus PERI TES OYSIAS, id est de
substantia. Nihil enim factum videri potest, quod non
habuerit substantiam, neque futurum, quod non habiturum
sit substantiam. Quidam hoc genus quaestionis ex eo,
quod per id quaeritur, an sit vocaverunt. Altera
rationalis est quaestio, quam Hermagoras finem vocat;
Theodorus PERI TES IDIOTETOS, id est de
proprietate; quidam, quid sit; nonnulli, de eodem et
altero, PERI TOY AYTOY KAI ETEROY.
Tertiam rationalem quaestionem uno nomine omnes qualitatem
vocant. De quarta, magna contentio est, quam supra de
inducendo judicio diximus. Plerique enim negant esse
eam, quando id agant, ne res possit venire in
quaestionibus. Sed inter omnes Hermagorae praecellit
auctoritas, qui et quaestionem putat, et in primis
necessariam, et agitari in foro multum, et adhibendam
etiam in caeteris statutis primo statim congressu, si
causae conditio patiatur. Nihil enim statuto tam
interesse eorum quibus judicium intenditur, quam declinare
judicium. Porro ipsam declinationem judicii habere
nonnullam judicii speciem. Nam si ita res ageretur, ut
quoties nollet aliquis causam judicii, esset hoc in ipsius
potestate; nulla erat quaestio. Nunc autem cum semper
existant, qui impediant, ipsa illa contentio, qua alter
in judicium vocat, alter recusat judicium, facit
quaestionem, quod controversiae genus Hermagoras
ASYSTATON appellat, nostrorum pauci
reprehensionem, plerique translationem vocaverunt,
utrique sane rationem secuti. Qui reprehensionem
dixerunt, eo scilicet, quod cum maxime inducatur in
judicium, causa reprehenditur, et quasi retrahitur: qui
translationem, quod reus non omnino excludat actionem,
sed in praesentem conditionem actionis excuset, in aliud
genus judicii transferat, vel habitum jam, vel futurum.
|
|