CAPUT VI. De quatuor quaestionibus legalibus.

Sunt item aliae quaestiones quatuor, quas inventores NOMIKAS, nos legales appellamus. NOMIKA sunt scriptum et voluntas, quod illi RETON KAI DIANOIAN appellant; ANTINOMIA, quam nos contentionem legum contrariarum vocamus; ambiguitas, quam illi AMFIBOLIAN: collectio, quam illi SYLLOGEN vocant. Verum haec paulo post diligentius tractabimus, ita ut significantia cujusque evidentius exprimatur, et species generibus addatur. Interim mihi videtur esse dicendum, quibus omnis quaestio articulis, et qualibus nodis subinde adstricta, ad perfectam speciem sui veniat.