|
Est aliquod dictum quod Graeci FASIN nominant: id
scinditur in duas partes, et est ejus alterum
APOFASIS, et alterum KATAFASIS,
intentionem verbo factam possumus dicere, id est verbum
quo crimen intenditur; veluti, Pulsasti, prodidisti,
occidisti. Quod autem illi APOFASIN, nos
abnuentiam criminis ejus, quod verbum accusator
intenderit; veluti, Non pulsavi, non prodidi, non
occidi. Ex his duobus dicto et responso, vel intento et
negato, media nascitur quaestio, hoc modo: Intentio
est, Occidisti; negatio, Non occidi; quaestio, an
occiderit. Sed ut jam a conjecturali modo recedamus:
intentio est, Injuria occidisti; negatio, Non injuria
occidi; quaestio, an injuria occiderit. Vel in aliquo
legali statu: intentio est, Non licebat tibi hoc facere
per legem; negatio est, Licebat mihi facere per legem;
quaestio est, Licueritne hoc facere per legem. Hanc
quidam, ut nos usque adhuc diximus, quaestionem
vocaverunt, quidam statum nominaverunt, ab eo videlicet
quod in ea, et exordium quaestionis, et summa
consisteret. Primo enim quasi eminus, cum hinc dicatur
factum esse, inde non esse factum; nulla pugna est, sed
quasi futurae pugnae meditatio. Deinde cum propius
accessum est, et quasi ad manus ventum; altercationi et
contentioni mutuae media quaestio intervenit, sit necne
factum: in ea uterque consistit, omisso quod ante
dicebat. Unde ei quaestioni status nomen impositum est.
Hoc idem Theodorus KEFALAION appellat,
translatione usus, videlicet a principali parte corporis:
quod in hoc etiam complexu duorum, quae utrinque dicta
sunt, quasi caput quoddam totius controversiae efficitur.
Consequens huic locus est, aut perinde, aut magis etiam
necessarius, quo demonstratur quid causa, quid
continens, quid de quo contenditur. Causam Hermagoras
AITION vocat; SYNEKON continens; de quo
contenditur TO KRINOMENON. Est ergo causa,
quae nisi praecesserit, controversia fieri non potest.
Quod dico tale est: Abdicatur a patre filius:
controversia idcirco non est, quia nulla, cur abdicaretur
a patre, causa praecessit. Denique addamus causam, et
statim controversia effecta est. Juravit se non ducturum
uxorem, et abdicatur. Quod juravit, AITION factum
est, id est causa cur abdicationem mereretur.
SYNEKON vel continens est, quod ad refutandum
AITION, id est ad refellendam causam videtur
afferri, ut est in hac materia: Militem qui juraverat se
deserturum, imperator occidit, et reus fit caedis: hic
enim AITION, id est causa judicii est, quod
occidit; neque enim fieret reus, nisi occidisset:
SYNEKON, id est continens, est id propter quod
occidisse dixit, jusjurandum scilicet militis, quod se
deserturum juraverat. Hoc interdum SYNEKON
Hermagoras, id est continens appellat, ab eo quod omnis
rei defensio ab eo contineatur, interdum AITION
AITIOY vocat, quasi causam causae: nam quemadmodum
reatus causa est, quod militem occidit; ita occidendi
causa, quod miles deserturum se esse juravit. Nunc
quoniam scimus quid sit causa, quid continens, videamus
etiam quid sit de quo contenditur, id est quid sit TO
KRINOMENON. Est autem nihil aliud quam
exploratio continentis, TOY SYNEKONTOS.
Quod dico tale est (etenim in eadem controversia
perseverandum puto, quo sint lucidiora quae tradimus):
AITION est quod occidit militem imperator;
SYNEKON est, quo reus nititur, id est ratio
propter quam se occidisse dicit; est autem quod miles
juravit se deserturum: KRINOMENON est,
examinatio hujus ipsius, quod ad defensionem reus
attulit. In quo ita quaeritur, num alia causa imperatori
fuerit, cur occiderit militem: et hoc praetexitur, ut
videatur, non quia juraverit, occisus, sed quaque vel
simultatis vel invidiae causa. Poterit etiam hoc modo
articulus iste tractari, an etiamsi juraverit, parum
tamen haec justa causa fuerit, cur debuerit occidi: et
tota perfectio totius SYNEKONTOS, quod ad
AITION affertur, KRINOMENON vocatur.
Evenit tamen nonnunquam, ut in una controversia non simul
AITION et SYNEKON et KRINOMENON,
sed saepius ipsa omnia per vices revoluta tractentur; ut
in hac controversia: Reus est Ulysses lege reipublicae,
quod procos occiderit. Hic enim AITION est, quod
occiderit; SYNEKON, quod eos qui bona sua
depopulabantur, et pudicitiae uxoris insidiabantur,
occidit; KRINOMENON est, numquid tametsi haec
res praecesserit, alia tamen causa, quam praetexit,
occiderit? vel, numquid ne pessime quidem de se meritos,
indemnatos debuerit occidere? Deinde ad hoc
KRINOMENON, aliud SYNEKON affert
Ulysses, quo dicat se jussu Minervae interemisse.
Deinde ad hoc ipsum SYNEKON fit
KRINOMENON, quo quaeritur utrumnam propter
jussum Minervae occiderit, et in tali re ne Minervae
quidem obtemperare debuerit. Est autem AITION
proprius accusatoris locus, SYNEKON defensoris,
KRINOMENON utriusque commune.
|
|