CAPUT VIII. Modi controversiarum.

Subinde dicendum puto, quemadmodum et quot modis controversia ASYSTATOS fiat. Tametsi ne dici quidem controversias oportet, quae statum non habent, sed PLEGMATA irrationabilia, id est ALOGA. Fiunt autem ASYSTATA modis quatuor: unum cum aliquid deest ex circumstantia: quae autem vis sit circumstantiae, ut supra diximus; id est cum quaestionibus, aut causa, aut persona, aut locus, aut aliquid eorum deest, quibus effici circumstantiam diximus. Hoc autem genus asystati in scholasticam materiam non potest cadere, idcirco quia esse non poterit ullum thema deficiente circumstantia. In veritate tamen nonnunquam evenit, ut aliquid horum desit, et per imprudentiam actoris profligata causa veniatur ad judicem. Alter est modus asystati, quem KAT ISOTETA appellant. Nos tamen si nomen latinum dare non possumus, tamen vim intelligere debemus: nam cum eadem utrinque dicuntur, et nulla re, ne parva quidem, discernuntur, tamen hujusmodi PLEGMA, propter aequalitatem utriusque partis, statum implicat. Ut vicini adolescentuli, qui speciosas uxores habebant, noctu alter alterum obvium habuerunt, accusant invicem adulterii: nam quidquid altera pars dixerit, hoc altera dicat necesse est. Veri simile est te adulterium voluisse committere, quia adolescens es. Te quoque veri simile est voluisse, quia adolescens es. Veri simile est, quia speciosam uxorem habeo. Te quoque veri simile est, quia et ego speciosam uxorem habeo. Facultatem tibi vicinitas praebuit. Et tibi eadem vicinitas praebuit facultatem. Cur nocte in me? Cur tu autem in me incidisti? Nihil est quod distinguatur; et idcirco uter eorum sive accusat alterum, se criminatur; sive se purgat, defendit eum quem criminari videtur. Tertium est asystati genus, quod Graeci KAT ETEROMERIAN appellant, id est secundum alteram partem, cum reo nulla defensio est, et aut color in facto non invenitur, aut parum probabilis color invenitur. Unde etiam Democrates praeceptor meus solitus erat dicere, eas etiam controversias, in quibus color diu quaeritur, statum non habere. Verum ille constantius; nos, si afferatur aliquid ad defensionem vel mediocriter probabile, admittimus. Sed si evidenter confessa causa est, ut oportet secundum heteromeriam explodemus. Nonnunquam incidunt quaestiones, maxime in veritate, quae summam accusatori, nullam reo largiuntur facultatem: verum eas non controversias, sed communes locos dicimus: quippe est in his non probatio criminis, sed ut in expressum atque evidens facinus expressio. Quartus est modus asystati vel caliginosissimus, adeo ut nonnunquam doctis etiam hominibus soleat obrepere. Habet enim nonnullam speciem probabilis consistentisque materiae. Ea est hujusmodi, in qua judex ferendae sententiae rationem explorare non potest: hoc Graeci APORON vocant. Sed subjiciamus exemplum: Petebat ab alio usuram quasi pecuniae creditae: ille accepisse se pecuniam confitebatur, sed depositam; et idcirco velle se restituere sortem sine usura. Pendente interea judicio, lex de novis tabulis lata est: repetit ille quasi depositam, ille retinet quasi creditam. Non enim video quid sit hic, quod in sententia ferenda judex sequi possit, cum petitor idem interdum credidisse, interdum deposuisse se dicat; et ille alter interdum depositam accepisse, interdum creditam: et neuter sua priore, sed uterque alter alterius praeterita sententia utatur.