CAPUT IX. De figuris controversiarum.

Pertinere etiam nonnihil ad rem videtur scire figuras controversiarum, quibus invicem differant, quo magis in evidenti sit, quemadmodum quamque tractemus. Sunt igitur themata, id est figurae controversiarum, quatuor: EYDOXON, quod nos opinionis bonae possumus dicere; AMRIDOXON, quod nos opinionis ex utroque, bono ac malo, confusae possumus dicere: PARADOXON, quod nos opinionis malae possumus dicere; tametsi quidam parum diligenter graece loquentes, paradoxon pro his quae sunt bonae opinionis, accipiunt. Unde vulgo etiam Olympionicas et caeteros victores sacrorum certaminum, paradoxos vocant, magis consuetudine quam ratione ducti: nam, ut opinor, PARADOXON est, quod est PARA TEN DOXAN, id est contra opinionem bonam. Denique licet alias vulgares significationes probare malimus hujus nominis, tamen hoc loco, ut multa nova tam a technicis et mathematicis, quam a philosophis cognominantur, accipere debemus non tam pro solito usu consuetudinis, quam pro conditione praecepti. Quarta est species controversiae, quae graece ADOXOS dicitur, quam nos non ut vulgo malae opinionis, sed nullius opinionis dicimus, id est humilem et sordidam. Sed evidenter haec propositis exemplis liquebunt. EYDOXOS controversia hujusmodi est, in qua tam persona quam res est honesta; velut Scipio victis Poenis petit in praemium ut spectet ludos laurea coronatus: et persona honesta est Scipionis, et quod petitur non improbum. AMFIDOXOS est, in qua vel honestatem personae turpitudo rei maculat; velut si idem Scipio petat praemii nomine mortem Tiberii Asellii: nam petitoris persona honesta est; quod autem petitur inhonestum. Vel contra, si abdicatus fortiter fecerit, et petat praemii nomine reditum in domum patris: persona quae petit, inhonesta abdicati; res quam petit, honesta ut in domum patris redeat. PARADOXON est controversiae genus, ut supra definiebam, in quo utraque sunt inhonesta, tam res quam persona, velut impudicitiae reus fortiter fecit, petit praemii nomine accusatoris sui mortem: nam et persona petentis inhonesta est, siquidem fuit reus impudicitiae, tametsi aliquid turpitudini derogaverit, quod fortiter fecit; et res quam petit, improba. ADOXON, est controversiae genus sine opinione utraque, humile et sordidum. Pauper vestimenta vendebat; exstitit alius pauper, qui vindicaret ea, et furto ablata sibi esse diceret: ille venditor ait, se ab adultero deprehenso illa vestimenta detraxisse: invicem accusant, ille adulterii, hic furti. Hic enim et personae humiles pauperum, et res quae videntur fecisse quaestionem, abjectae, vestimentorum vindicatio et agnitio: et quanquam intervenerit crimen adulterii non abjectum, tamen quia plura sunt ante PERISTASIN humilia et sordida, totius controversiae speciem sibi vindicant.