|
INT. Utrum sancta Trinitas in personis separabilis sive
inseparabilis dicenda est, dum alius est Pater, alius Filius, alius
Spiritus sanctus? RESP. Vere alius est Pater quam Filius in
persona, sicut Filius alius est in persona quam Pater, et Spiritus
sanctus alius est in persona quam Pater et Filius: non tamen aliud
ille vel ille in natura, vel in deitate, aut in essentia. Nec enim
Patrem potes dicere, nisi Filium intelligas; nec Spiritum sanctum,
nisi intelligas cujus Spiritus sit. Quocirca omni modo inseparabilis
est sancta Trinitas, sicut in operibus, sic etiam in personis
dicenda.
|
|