QUAESTIO XIII |
INT. Si ad solam Patris personam pertineat quod dicitur, Qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI, 18)? et Apostolus, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16)? RESP. Nullatenus ad solam Patris personam pertinet, dum dicitur solus Deus, sive in Novo, sive in Veteri Testamento, et quod Deus solus sive hoc sive illud habeat vel faciat: sed ad totam Trinitatem sanctam, quae est unus Deus omnipotens, omnia faciens quae in coelo et in terra. |