QUAESTIO XVIII

INT. Sed quomodo in relativis nominibus dicendum est? RESP. Non possumus dicere Verbum de Verbo, quia relativum nomen est Verbum, quod solus est Filius; sicut dicimus Deum de Deo, quod non est solus Filius: nec Imaginem de Imagine, quia solus est Filius Imago (II Cor. IV, 4; Coloss. I, 15); sicut dicimus lumen de lumine, quod non est solus Filius, quia substantiale nomen est lumen.